라틴어 문장 검색

Si enim non sunt in me, salubriter erubesco, atque ut sint, inardesco.
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 4:25)
Verba ponit Catonis et aliis tamen eum verbis calumniatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 24:1)
Eum cum forte habuisset obviam, Quaeso, inquit, Philemo, bona venia dic mihi, cum me vincis, non erubescis?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IV 3:1)
Quidam autem ex praesidiariis castelli, cum hoc bis aut ter animadvertissent, cumque animos adhuc exucleratos gererent ex hostilitate quae paulo ante intercesserant, eos pro exploratibus aut habebant aut calumniabantur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 17:4)
Verum haec et huiusmodi in amici ore sat decora sunt, ad quae erubescimus in persona propria.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 8:16)
Attamen si bene collocetur, virtutes splendere facit, vitia erubescere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLI. [ = English XLIII] DE PULCHRITUDINE 2:14)
Sin adulator sit impudens et perfrictae frontis, tum demum in quibus conscius tibi sis defectus tui, et ad quae maxime erubescis, ea adulator tibi vel praecipue imputabit et affigit per vim, spreta conscientia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:15)
Non appelleris susurro, et lingua tua ne calumnieris.
(불가타 성경, 집회서, 5장16)
et viduam et pupillum et advenam et pauperem nolite calumniari, et malum unusquisque contra fratrem suum nolite cogitare in corde vestro.
(불가타 성경, 즈카르야서, 7장10)
Nam qui falso praedicantur suis ipsi necesse est laudibus erubescant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XI 1:6)
erubuit Mavors aversaque risit Enyo dedecus Eoum, quotiens intenta sagittis et pharetra fulgens anus exercetur Amazon arbiter aut quotiens belli pacisque recurrit adloquiturque Getas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:143)
pepercit erubuitque preces, animusque relanguit atrox quamvis indocilis flecti:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:25)
Nos quidem aliquando iuste dolentes tam vindicamus, quam animadvertimus in eos, qui seditionibus familiam concitant, qui calumniantur magistros suos;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 18:3)
consultusque Caesar an sepeliri sineret, non erubuit permittere ultroque incusare casus qui reum abstulissent antequam coram convinceretur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 23장2)
an, ut quidam fingere non erubescunt, iniurias suas ultus est interfector, quia de paterna pecunia transegerat aut avitum mancipium detrahebatur?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 43장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION