라틴어 문장 검색

Si pus se ostendit, scalpello diuidi debet, et quicquid intus umoris est, exprimi;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 3:5)
deinde scalpelli manubriolo deducenda ab integris partibus sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 4:6)
deinde acum ponere, lini duo capita adprehendere, et per ea erecto ungue, si qua parte oculo inhaeret, manubriolo scalpelli deducere, donec ad angulum ueniat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 6:8)
At ubi albo ipsius oculi palpebra inhaesit, Heraclides Tarentinus auctor est aduerso scalpello subsecare cum magna moderatione, ut neque ex oculo neque ex palpebra quicquam abscidatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 12:4)
Tum ubi lineae committebantur, scalpello inciderunt, et post sanguinem effusum os ibidem adusserunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 44:3)
Nihilo minus autem et in temporibus et inter frontem atque caluariam eminentibus uenis idem candens ferrum admouerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 44:4)
Nam qua cauom esse debet, uel medicamentum aliquod inponendum est ex adurentibus, uel candenti ferro aperiendum, uel etiam scalpello incidendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 8장 2:3)
supra deinde oras scalpello exulcerare, et postea suere, ac medicamentum, quo glutinetur, inponere.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 8장 4:2)
si ne sic quidem resoluuntur, hamulo excipere et scalpello excidere;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 7:2)
Sed scalpelli curatio brevior est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 13장 2:1)
tum qua rupta uidebitur, immittendae scalpello duae lineae sunt, ut excisso medio interior membrana utrimque recentem plagam habeat, quia quod uetus est, sutura non coit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 17장 3:1)
Loquar autem nunc de is, quae scalpellum desiderant:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 1:3)
Minister autem sinistra manu conprehendens scrotum susum uersum [eum] debet extendere, et quam maxime ab inguinibus abducere, primum cum ipso testiculo, dum medicus omnes membranulas, quae supra mediam tunicam sunt, si digito deducere non potest, scalpello abscidat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 2:4)
medicum digito manubrioloue scalpelli deductam inferiore parte tunicam extra conlocare;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 7:4)
Ac si cui paulo puero intestinum descendit, ante scalpellum experienda uinctura est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 20장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION