라틴어 문장 검색

unciolam Proculeius habet, sed Gillo deuncem, partes quisque suas ad mensuram inguinis heres, accipiat sane mercedem sanguinis, et sic palleat ut nudis pressit qui calcibus anguem aut Lugudunensem rhetor dicturus ad aram.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I12)
sunt igitur venti ni mirum corpora caeca, quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli verrunt ac subito vexantia turbine raptant, nec ratione fluunt alia stragemque propagant et cum mollis aquae fertur natura repente flumine abundanti, quam largis imbribus auget montibus ex altis magnus decursus aquai fragmina coniciens silvarum arbustaque tota, nec validi possunt pontes venientis aquai vim subitam tolerare:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:12)
quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis in capite aut umeris aut imis calcibus esse posset et innasci quavis in parte soleret, tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 20:6)
quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis in capite aut umeris aut imis calcibus esse posset et innasci quavis in parte soleret, tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 4:6)
arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt et lapides et item silvarum fragmina rami et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 43:2)
saxa vides primum sola colescere calce.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 35:2)
Sed super et flammis, et magnae fragmine molis, Et sudibus crebris, et adusti roboris ictu Percussae cedunt crates, frustraque labore Exhausto fessus repetit tentoria miles.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:48)
liquefacta saxa putria, decocta in modum calcis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5764)
planta enim calcem non potuit terere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 3243)
unde a parte totum accipiendum, id est calce pedem terebat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 3244)
ingenti fragmine montis supra dicti saxi exaggeratio est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5661)
fragmina antique dictum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3061)
ferrata calce 'calce' genere feminino.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7141)
ramea fragmenta fracta de ramis, id est ramorum fragmina.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3031)
Nam negotii et visendi mei gratia Romam contenderat, relicta domo, coniuge, liberis, et - quod est in liberis amabilius - adhuc annis innocentibus et adhuc dimidiata verba temptantibus, loquellam ipso offensantis linguae fragmine dulciorem.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 2장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION