라틴어 문장 검색

sic se Roma inclyta iactat, quin et Olybriaci generisque et nominis heres, adiectus fastis, palmata insignis abolla, martyris ante fores Bruti submittere fasces ambit et Ausoniam Christo inclinare securem, non Paulinorum, non Bassorum dubitavit prompta fides dare se Christo stirpemque superbam gentis patriciae venturo attollere saeclo.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권171)
hunc novum nostrae titulum fruendum Caesaraugustae dedit ipse Christus, iuge viventis domus ut dicata martyris esset, ergo ter senis sacra candidatis, dives Optato, simul et Luperco, perge conscriptum tibimet senatum pangere psalmis, ede Successum, cane Martialem, mors et Urbani tibi concinatur, Iuliam cantus resonet simulque Quintilianum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.33)
postea totam Italiam fac ut in animo ac memoria tributim discriptam comprensamque habeas, ne quod municipium, coloniam, praefecturam, locum denique Italiae ne quem esse patiare in quo non habeas firmamenti quod satis esse possit, perquiras et investiges homines ex omni regione, eos cognoscas, appetas, confirmes, cures ut in suis vicinitatibus tibi petant et tua causa quasi candidati sint.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 7장 7:3)
simile est hoc pro Murena, etenim mihi ipsi accidit, it cum patriciis, altero improbissimo et audacissimo altero modestissimo atque optimo viro, peterem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 231:3)
maius enim est opus atque praestantius, ad quod ipse tendit, et cuius est velut candidatus, si quidem est futurus cum vitae, tum etiam eloquentiae laude perfectus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 79:1)
ne existumarent sibi, patricio homini, cuius ipsius atque maiorum pluruma beneficia in plebem Romanam essent, perdita re publica opus esse, cum eam servaret M. Tullius, inquilinus civis urbis Romae.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 31장10)
Ita ille patricius ex gente clarissuma Corneliorum, qui consulare imperium Romae habuerat, dignum moribus factisque suis exitium vitae invenit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 55장8)
Igitur Sulla gentis patriciae nobilis fuit, familia prope iam extincta maiorum ignavia, litteris Graecis atque Latinis iuxta [atque doctissime] eruditus, animo ingenti, cupidus voluptatum, sed gloriae cupidior;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 95장4)
Patricius Socrates non fuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 44 3:1)
sic illa patriciorum nobilitas fundamentis urbis habet usque in haec tempora constitit.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 17:8)
Si quis patriae meae pecuniam credat, non dicam me illius debitorem nec hoc aes alienum profitebor aut candidatus aut reus ;
(세네카, 행복론, Liber VI 93:1)
Quae dignitas, cuius non prae- textam et augurale et lora patricia sordes comitentur et exprobratio notae et mille maculae et extrema contemptio ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 105:5)
Candidatus anno meo spondeo, nulla rapietur, nullus occidetur, nullum spoliabitur templum.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Tyrannus post abolitionem candidatus.5)
Tunc redeunt animis ingentia consulis acta Iurataeque manus deprensaque foedera noxae Patriciumque nefas extinctum:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 27:1)
Quae fueram magnis olim patefacta triumphis, ianua Patriciae vota Pudicitiae, cuius inaurati celebrarunt limina currus, captorum lacrimis umida supplicibus, nunc ego, nocturnis potorum saucia rixis, pulsata indignis saepe queror manibus, et mihi non desunt turpes pendere corollae semper et exclusi signa iacere faces.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 161)

SEARCH

MENU NAVIGATION