라틴어 문장 검색

aut quales referunt Baccho sollemnia Nymphae Maeoniae, quas Hermus alit, ripasque paternas percurrunt auro madidae:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:34)
Lucus erat prope flumen Acin, quod candida praefert saepe mari pulchroque secat Galatea natatu, densus et innexis Aetnaea cacumina ramis qua licet usque tegens.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:225)
His dictis omnes una fremuere manipli quantum non Italo percussa Ceraunia fluctu, quantum non madidis elisa tonitrua Cauris, secernique negant ereptaque proelia poscunt, insignemque ducem populus defendit uterque et sibi quisque trahit.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:129)
non illi madidum vulgaris harundine crinem velat honos;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:62)
quin et Clitumni sacras victoribus undas, candida quae Latiis praebent armenta triumphis, visere cura fuit;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:217)
conveniunt ad tecta deae, quae candida lucent monte Palatino.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:102)
urat atrox aestas, madidae nec prodigus urnae semina praerupto dissolvat Aquarius imbre.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:237)
Hoc quoque maiestas augescit plena Quirini, rectores Libyae populo quod iudice pallent et post emeritas moderator quisque secures discrimen letale subit, quid Poenus arator intulerit, madidus quantum transmiserit Auster.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:59)
transtra ligant hederae, malum circumflua vestit pampinus, antennis inlabitur ebria serpens, perque mero madidos currunt saliuntque rudentes lynces et insolitae mirantur carbasa tigres.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:181)
far, quod appellatur Clusinum, candidi oris et nitidi;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 6장 3:2)
far, quod vocatur vennuculum rutilum atque alterum candidum, sed utrumque maioris ponderis quam Clusinum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 6장 3:3)
quod extrinsecus albidum, intus etiam candidum conspicitur,leve ac vanum intellegi debet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 13:2)
Utraque candidi musti alterna vice annorum plus aut minus adferunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 23:4)
si candor lanae maxime placet, nunquam nisi candidissimos mares legeris:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 2장 5:8)
Itaque non solum ea ratio est probandi arietis, si vellere candido vestitur, sed etiam si palatum atque lingua concolor lanae est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION