라틴어 문장 검색

qualis purpureas praebebat candida vestes numinibus Latona suis, cum sacra redirent ad loca nutricis iam non errantia Deli, illa feros saltus et desolata relinquens Maenala lassato certis venatibus arcu, Phoebus adhuc nigris rorantia tela venenis extincto Pythone gerens;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:88)
utque tuis primum sonipes calcaribus arsit, ignescunt patulae nares, non sentit harenas ungula discussaeque iubae sparguntur in armos;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:331)
candida Tartareo nuptum Proserpina regi iam pridem decreta dari:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:112)
fines invade Sicanos et Cereris prolem patulis inludere campis, crastina puniceos cum lux detexerit ortus, coge tuis armata dolis, quibus urere cuncta, me quoque, saepe soles.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:116)
Candida Parrhasii post hanc regina Lycei et Pandionias quae cuspide protegit arces, utraque virgo, ruunt:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:11)
Lucus erat prope flumen Acin, quod candida praefert saepe mari pulchroque secat Galatea natatu, densus et innexis Aetnaea cacumina ramis qua licet usque tegens.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:225)
hic patuli rictus et prodigiosa Gigantum tergora dependent, et adhuc crudele minantur adfixae truncis facies, inmaniaque ossa serpentum passim cumulis exanguibus albent, et rigidae multo suspirant fulmine pelles;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:228)
quin et Clitumni sacras victoribus undas, candida quae Latiis praebent armenta triumphis, visere cura fuit;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:217)
celsa dehinc patulum prospectans Narnia campum regali calcatur equo, rarique coloris non procul amnis abest, urbi qui nominis auctor:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:221)
serpentum patulos gestant pro casside rictus;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:137)
ac primam scelerum matrem, quae semper habendo plus sitiens patulis rimatur faucibus aurum, trudis Avaritiam;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:50)
conveniunt ad tecta deae, quae candida lucent monte Palatino.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:102)
insedit nigra cervice gementum et fixum dea quassat ebur penitusque cruentis stirpibus avulsis patulos exarmat hiatus.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:174)
far, quod appellatur Clusinum, candidi oris et nitidi;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 6장 3:2)
far, quod vocatur vennuculum rutilum atque alterum candidum, sed utrumque maioris ponderis quam Clusinum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 6장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION