라틴어 문장 검색

quam exhortationem præposuitarchangelus denuntiationi, et hoc ideo, quia beata Maria turbata fueratin salutatione archangeli.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 104:15)
Unde scriptum est in Evangelio quia, cum perturbata esset Virgo Maria in salutatione Angeli, rendit ei Angelus, dicens:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 2:3)
Unde et ipsa ait in Canticis:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 3:6)
Hoc igitur ex libro Canticorum composuit, eo quod anima Deo adhaerens in hortum mentis ingressa sit, in quo esset abundantia diversarum virtutum, floresque sermonum.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 4:4)
Delectant cantica quae epulantem demulceant?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 6:5)
Habes crimen meum, Maxime, quasi improbi comisatoris de sertis et canticis compositum.
(아풀레이우스, 변명 10:1)
quippe hoc emolumentum canticis accipimus, praesagium et diuinationem, nec modo uulgi opinione, uerum etiam doctorum uirorum auctoritate hoc miraculum de pueris confirmatur.
(아풀레이우스, 변명 40:7)
prorsus diebus ac noctibus ludibrio iuuentutis ianua calcibus propulsata, fenestrae canticis circumstrepitae, triclinium comisatoribus inquietum, cubiculum adulteris peruium;
(아풀레이우스, 변명 73:4)
laeua distantibus digitis neruos molitur, dextra psallentis gestu pulsabulum citharae admouet, ceu parata percutere, cum uox in cantico interquieuit;
(아풀레이우스, 플로리다 15:17)
quod interim canticum uidetur ore tereti semihiantibus in conatu labellis eliquare.
(아풀레이우스, 플로리다 15:18)
et merulae in remotis tesquis cantilenam pueritiae fringultiunt, lusciniae in solitudine Africana canticum adulescentiae garriunt, olores apud auios fluuios carmen senectae meditantur.
(아풀레이우스, 플로리다 17:21)
Post istum sermonis terminum poculis aureis memoriae defunctorum commilitonum vino mero libant, dehinc canticis quibusdam Marti deo blanditi paululum conquiescunt.
(아풀레이우스, 변신, 4권 11:1)
"mox inducta, mutuis amplexibus alternae salutationis expletis, percontanti causas adventus sui sic incipit:"
(아풀레이우스, 변신, 5권205)
sic enim mutuae salutationis officium indicabat.
(아풀레이우스, 변신, 7권 1:2)
ac dum, velis candentibus reductis in diversum, deae venerabilem conspectum apprecamur, et per dispositas aras circumiens sacerdos, rem divinam procurans supplicamentis sollemnibus, de penetrali fontem petitum spondeo libat, rebus iam rite consummatis inchoatae lucis salutationibus religiosi primam nuntiantes horam perstrepunt.
(아풀레이우스, 변신, 11권 20:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION