라틴어 문장 검색

et aliis sermonibus tempore extracto induxit aetatis mentionem, interrogavitque filiam, utrum post aliquot annos cana esse mallet an calva:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 7:4)
Ego, pater, cana esse malo, sic illi mendacium obiecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 7:6)
— Saevitque canum latratus in auras, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 19:2)
Homerus, cum senes πολιοκροτάφους vocat, quaero, utrum ex parte poetico more totum caput significare velit, an ex aliqua ratione canos huic praecipue parti capitis adsignet?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 1:2)
nam ideo albi sunt cani, quia colorem humoris quo nutriuntur imitantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 6:3)
Ut ventum est parvi Rubiconis ad undas, Ingens visa duci Patriae trepidantis imago Clara per obscuram vultu moestissima noctem, Turrigero canos effundens vertice crines, Caesarie lacera, nudisque adstare lacertis, Et gemitu permixta loqui:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:19)
qua montibus ardua summis Gens habitat cana pendentes rupe Gebennas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:23)
Video Pangaea nivosis Cana iugis, latoque Aemi sub rupe Philippos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:29)
aut te, praesage malorum Antoni, cuius laceris pendentia canis Ora ferens miles festae rorantia mensae Imposuit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:41)
- Ut primum tolli feralia viderat arma, Intonsos rigidam in frontem descendere canos Passus erat, moestamque genis increscere barbam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:29)
Utque habuit ripas Sicoris, camposque reliquit, Primum cana salix madefacto vimine parvam Texitur in puppim, caesoque inducta iuvenco Vectoris patiens tumidum superenatat amnem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:5)
Primaque castra locat cano procul aequore, qua se Bagrada lentus agit, siccae sulcator arenae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:3)
Custodes tripodes fatorum, arcanaque mundi, Tuque potens veri Paean, nullumque futuri A superis celate diem, suprema ruentis Imperii, caesosque duces, et funera regum, Et tot in Hesperio collapsas sanguine gentes Cur aperire times?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:59)
Iam respice canos, Invalidasque manus, et inanes cerne lacertos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:26)
Latratus habet illa canum, gemitumque luporum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:29)

SEARCH

MENU NAVIGATION