라틴어 문장 검색

Sed Cristus huiusmodi regimen coram Pilato abnegavit:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 14:11)
3. Quorum omnium endecasillabum videtur esse superbius, tam temporis occupatione quam capacitate sententie, constructionis et vocabulorum;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 58:1)
Posset adhuc inveniri plurium sillabarum vocabulum sive verbum, sed quia capacitatem omnium nostrorum carminum superexcedit, rationi presenti non videtur obnoxium, sicut est illud honorificabilitudinitate, quod duodena perficitur sillaba in vulgari et in gramatica tredena perficitur in duobus obliquis.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 116:5)
Solis praeterea testandi militibus ius vivo patre datur, nam quae sunt parta labore militiae, placuit non esse in corpore census, omne tenet cuius regimen pater, ergo Coranum signorum comitem castrorumque aera merentem quamvis iam tremulus captat pater;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XVI15)
Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus, in quo consilium vitae regimenque locatum est, esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes atque oculei partes animantis totius extant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 3:1)
cuius vertex insignitus calatho et altitudinem sideris monstrat et potentiam capacitatis ostendit, quia in eum omnia terrena redeunt, dum inmisso calore rapiuntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 15:5)
et ut victus violento navita Coro Dat regimen ventis, ignavumque arte relicta Puppis onus trahitur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:30)
Pars ratium maior regimen clavumque secuta est, Tuta fuga, nautasque loci sortita peritos, Torpentem Tritonos adit illaesa paludem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:15)
infrenis casu equi asperrimi, qui frenorum sperneret regimen.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 7501)
alii 'mysticam' sic accipiunt, ut vannum vas vimineum latum dicant, in quod ipsam propter capacitatem congerere rustici pri- mitias frugum soleant et Libero et Liberae sacrum facere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1668)
ingluviem ventris capacitatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4312)
utrum capacitatem aliquam in animo putamus esse, quo tamquam in aliquod vas ea quae meminimus infundantur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 60:2)
qui enim fundus aut quae talis animi figura intellegi potest aut quae tanta omnino capacitas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 60:4)
ac velut ex alto cum magnus inhorruit auster et pulsas evertit aquas, non arma ministris, non regimen prodest, ligat alter pondera pinus, alter tuta sinus tranquillaque litora quaerit:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 123:23)
Mox ego, ne scopulis haererem semper in isdem, addidici regimen dextra moderante carinae flectere et Oleniae sidus pluviale capellae Taygetenque hyadasque oculis arctonque notavi ventorumque domos et portus puppibus aptos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION