라틴어 문장 검색

Habet atramenti sutori P. #1108 I #1110;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 53:3)
deinde adhibendum aut Lycium ex uino dilutum, aut amurca aut omphacium aut mentae aut marrubii sucus aut atramentum sutorium, quod concandefactum, deinde contritum sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 8장 3:3)
in atramento sutorio tanta, ut ea mixtura liquida fiat;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 8장 4:2)
atramenti sutori P. #1108 II.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 8장 6:6)
Quale est scissile alumen uel chalcitis uel atramentum sutorium.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 11장 6:3)
alumine scissili, squama aeris rubri, atramento sutorio, galla, murra, misy;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 14장 1:10)
Tertium autem uitium ora uenarum tamquam ex capitulis quibusdam surgentia, quae saepe sanguinem fundunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 24:1)
Si ista parum iuuant, solent inposita medicamenta adurentia ea capitula absumere.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 25:9)
Adustis capitulis fit cicatrix, quae sanguinem fundi prohibet.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 26:5)
Tum exiguum linamentum respergendum est uel cadmia uel atramento sutorio, inque eum angulum deductis palpebris inserendum, supraque eodem modo deligandum, proximisque diebus similiter nutriendum, tantum ut primis aqua egelida uel etiam frigida foueatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 10:5)
Quidam adurentia inponunt, ut atramentum sutorium uel chalcitidem uel aeruginem rasam;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 16:5)
Qua deinde incidendum uidebitur, per duas lineas atramento notandum est sic, ut inter oram, quae pilos continet, et propiorem ei lineam aliquid relinquatur, quod adprehendere acus postea possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 22:1)
Quidam etiam atramento duas lineas duxerunt a media aure ad mediam alteram aurem;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 44:1)
Valentior tamen medicina est, ubi tenues conditaeque uenae sunt, ideoque legi non possunt, eodem modo ceruice deligata retentoque ab ipso spiritu quo magis uenae prodeant, atramento notare eas contra tempora et inter uerticem ac frontem;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 46:1)
tum imam basem eius atramento notare, resupinatoque homine digitis tumorem eum premere, ut, si quid delapsum non est, manu cogatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 6:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION