라틴어 문장 검색

denique per maria ac montis fluviosque rapacis frondiferasque domos avium camposque virentis omnibus incutiens blandum per pectora amorem efficis ut cupide generatim saecla propagent.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 1:6)
et simul in pugnae studio quod dedita mens est, corpore relicuo pugnam caedesque petessit, nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces, nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 16:9)
Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis, sed periise hominum torrenti saecla vapore, aut cecidisse urbis magno vexamine mundi, aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces per terras amnes atque oppida coperuisse.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 13:6)
ignis enim superavit et ambiens multa perussit, avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum aethere raptavit toto terrasque per omnis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 15:6)
pars vero laeva cervicis rapacis lupi capite finitur, easque formas animalium draco conectit volumine suo, capite redeunte ad dei dexteram qua conpescitur monstrum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 14:2)
Inpastus stabula alta leo ceu saepe peragrans, Suadet enim vesana fames, si forte fugacem Conspexit capream aut surgentem in cornua cervum, Gaudet hians inmane, comasque adrexit, et haeret Visceribus super accumbens lavit inproba taeter Ora cruor:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 7:1)
In laevum cecidere latus veloxque Metaurus, Crustumiumque rapax, et iunctus Sapis Isauro, Senaque, et Adriacas qui verberat Aufidus undas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:49)
Explicat hinc tellus campos effusa patentes, Vix oculo prendente modum, camposque coerces, Cinga rapax, vetitus fluctus et litora cursu Oceani pepulisse tuo:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:11)
Non plura locuto, Avulsit laceros, percussa puppe, rudentes Turbo rapax, fragilemque super volitantia malum Vela tulit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:1)
Nam si vel minimos manu rapaci Hoc de palmite laeseris racemos, Nascetur, licet hoc velis negare, Inserta tibi ficus a cupressu.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLIX4)
Inde salutatus picae respondet arator, Hinc prope summa rapax miluus astra volat.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LIV4)
Pendentem summa capream de rupe videbis Casuram speres;
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XCVIII Caprea1)
ita enim capreae suspensionis super saxa currunt, ut putes cadere illas cum exiliunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1524)
ferae caprae hoc est capreae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1525)
et bene aptat descriptionem ad species, ut cervis campos, capreis saxa permittat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1526)

SEARCH

MENU NAVIGATION