라틴어 문장 검색

ita medendum senatus decreto aut lege, sicut Augustus quaedam ex horrida illa antiquitate ad praesentem usum flexisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 16장5)
simul horridam suorum aciem, picta auro Medorum agmina, hinc viros, inde praedam ostendere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 34장11)
vastati agri, praedae passim actae, non ausis aciem hostibus, vel si ex occulto carpere agmen temptarent, punito dolo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 32장2)
sunt enim horridi et inpoliti et rudes et informes et quos utinam nulla parte imitatus esset Calvus vester aut Caelius aut ipse Cicero.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 18장 1:2)
quis porro, praeter periculum horridi et ignoti maris, Asia aut Africa aut Italia relicta Germaniam peteret, informem terris, asperam caelo, tristem cultu aspectuque nisi si patria sit?
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 2장 2:1)
Terra etsi aliquanto specie differt, in universum tamen aut silvis horrida aut paludibus foeda, humidior qua Gallias, ventosior qua Noricum ac Pannoniam aspicit;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 5장 1:1)
manipulatim adlocuti sunt Licinius Proculus et Plotius Firmus praefecti, ex suo quisque ingenio mitius aut horridius.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 82장5)
nec illi segne aut corruptum luxu iter, sed lorica ferrea usus est et ante signa pedes ire, horridus, incomptus famaeque dissimilis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 11장10)
namque omnis exercitus flammaverat adrogantia venientium a Vitellio militum, quod truces corpore, horridi sermone ceteros ut imparis inridebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 74장8)
et Tedium Afrum consulem designatum, quia factum quoddam suum maligno sermone carpsisset, tantis conterruit minis, ut is se praecipitauerit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 27장 3:3)
sed et Vergili[i] ac Titi Liui scripta et imagines paulum afuit quin ex omnibus bibliothecis amoueret, quorum alterum ut nullius ingenii minimaeque doctrinae, alterum ut uerbosum in historia neglegentemque carpebat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 34장 2:2)
uultum uero natura horridum ac taetrum etiam ex industria efferabat componens ad speculum in omnem terrorem ac formidinem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 50장 1:3)
defunctumque nullo praeterquam consecrationis honore dignatus, saepe etiam carpsit obliquis orationibus et edictis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 2장 3:3)
Sunt autem Bactriani inter illas gentes promptissimi horridis ingeniis multumque a Persarum luxu abhorrentibus :
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 6장 4:1)
Ethymantus crebris flexibus subinde curvatus ab accolis rigantibus campos carpitur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION