라틴어 문장 검색

ancipites rerum ruituro culmine lapsus aequali cervice subis:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:74)
grates Gallus agit, quod limite tutus inermi et metuens hostile nihil nova culmina totis aedificat ripis et saevum gentibus amnem Thybridis in morem domibus praevelat amoenis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:88)
hinc obsidione solutus Pannonius potorque Savi, quod clausa tot annis oppida laxatis ausus iam pandere portis rursum cote novat nigras rubigine falces exesosque situ cogit splendere ligones agnoscitque casas et collibus oscula notis figit et impresso glaebis non credit aratro, exsectis, inculta dabant quas saecula, silvis restituit terras et opacum vitibus Histrum conserit et patrium vectigal solvere gaudet, inmunis qui clade fuit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:90)
spectabunt cupidae matres, spargentur et omnes flore viae, superet cum Pincia culmina consul arduus, antiqui species Romana senatus.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:205)
cani virtutibus aevi materiam pandit Stilicho populumque vetusti culminis inmemorem dominandi rursus in usum excitat, ut magnos calcet metuendus honores, pendat iustitia crimen, pietate remittat errorem purosque probet damnetque nocentes et patrias iterum clemens exerceat artes.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:62)
illi cum ferro aggredi non auderent, noctu ligna contulerunt circa casam eam, in qua quiescebat, eaque succenderunt, ut incendio conficerent, quem manu superari posse diffidebant.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 10장 4:2)
ante paucos uero quam reuocaretur dies aquila numquam antea Rhodi conspecta in culmine domus eius assedit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 14장 4:1)
nuper Tarpeio quae sedit culmine cornix 'est bene' non potuit dicere, dixit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 23장 2:3)
Milites in armis vigilabant, Babylonii alius e muris, alius culmine sui quisque tecti prospectabant quasi certiora visuri.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 17:2)
plaustra sequi, vel iam patriae vidisse per ignes culmen agi stragemque deum;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 190:1)
summi nigrescunt culmina montis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 276:1)
ultrices spectant a culmine Dirae.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 472:1)
ego cara Mycenes culmina, virgineas praeder si Cecropis arces,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 679:2)
nonnulla eorum videbimus humane virtutis omnino culmina transcendisse, et Deum per homines, tanquam per celos novos, aliquid operatum fuisse. 25.
(단테 알리기에리, Epistolae 32:5)
Sic igitur in presentibus et futuris exultans, ad Auguste clementiam sine ulla hesitatione recurro, et suppliciter tempestiva deposco quatenus me sub umbra tutissima vestri Culminis taliter collocare dignemini, ut cuiusque sinistrationis ab estu sim semper et videar esse secura.
(단테 알리기에리, Epistolae 66:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION