라틴어 문장 검색

cum tectam stramine vidit forte casam parvasque fores pulsavit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 44:2)
Cana salicta dabant nutritaque populus unda sponte sua natas ripis declivibus umbras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 57:7)
sed pia Baucis anus parilique aetate Philemon illa sunt annis iuncti iuvenalibus, illa consenuere casa paupertatemque fatendo effecere levem nec iniqua mente ferendo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 65:4)
Dumque ea mirantur, dum deflent fata suorum, illa vetus, dominis etiam casa parva duobus vertitur in templum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 69:3)
Iuncta palus huic est, densis obsessa salictis, quam restagnantis fecit maris unda paludem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 44:7)
quae nequeunt secum ferre aut abducere, perdunt, et cremat insontes hostica flamma casas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1029)
hic tamen idem scortator nimius multaque libidine suetus rusticolas vexare lupas interque salicta et densas saepes obscena cubilia inire;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권50)
ipsa casas fragili texat gens Romula culmo:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2106)
in ista risit Sarra casa subolis sibi gaudia sera ferri et decrepitum sic credere posse maritum.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), De Abraham et Hospitio eius2)
mox ipse Christus, qui sacerdos verus est, parente inenarrabili atque uno satus, 1 cibum beatis offerens victoribus parvam pudici cordis intrabit casam, monstrans honorem Trinitatis hospitae.
(프루덴티우스, Psychomachia, preface 15)
Ita fugias ne praeter casam, quod aiunt.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 25)
hinc tibi, quae semper, vicino ab limite, saepes Hyblaeis apibus florem depasta salicti saepe levi somnum suadebit inire susurro;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS37)
O tantum libeat mecum tibi sordida rura atque humilis habitare casas, et figere cervos, haedorumque gregem viridi compellere hibisco!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA II.20)
namque aliae nullis hominum cogentibus ipsae sponte sua veniunt camposque et flumina late curva tenent, ut molle siler lentaeque genestae, populus et glauca canentia fronde salicta;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 2:2)
Nec non etiam aspera rusci vimina per silvam et ripis fluvialis arundo caeditur, incultique exercet cura salicti.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 19:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION