라틴어 문장 검색

huius famae consensu elatus ad iustam fiduciam sui rem intermissam per multos annos ob indignitatem flaminum priorum repetivit, ut in senatum introiret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 121:1)
ea tacita castigatio maxime ex dignitate populi Romani visa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 159:2)
isdem ferme diebus et ad Q. Fulvium consulem Hirpini et Lucani et Volceientes traditis praesidiis Hannibalis quae in urbibus habebant dediderunt sese, clementerque a consule cum verborum tantum castigatione ob errorem praeteritum accepti sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 230:1)
ad multitudinem castigationem satis esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 388:2)
castigatio inconstantiae populi censoria et gravitate temporum illorum digna.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 525:2)
postero die revocatis legatis et cum multa castigatione perfidiae monitis ut tot cladibus edocti tandem deos et ius iurandum esse crederent, condiciones pacis dictae, ut liberi legibus suis viverent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 491:1)
ceterum non plures tantum Macedones quam ante tuebantur urbem arcesque, sed etiam praesentioribus animis, et castigationis regis in admissa culpa et simul minarum, simul promissorum in futurum memores.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 536:1)
simul indignitas rei, simul contemptus animos Lacedaemoniis ad coeundum fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 435:1)
revocati deinde castigationibus principum ad perseverandum in proposito, relicto exteriore circulo muri, deficientibus iam copiis in interiorem partem urbis concesserunt cui brevior orbis munitionis circumiectus erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 111:1)
postquam vero coacta omnis multitudo eadem illa audivit, adeo saevitia atque indignitate animi exasperati sunt ut, si in pace fuissent, illo impetu irae concitari potuerint ad bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 336:1)
deinde ad leniendam indignitatem iniuriae spem reditus ad suos mulieri facit, et ne eam quidem, ut amans, gratuitam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 298:1)
his victus castigationibus tribunus cum templo excessisset, referente Ser.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 49:1)
conscius mihi sum nihil me scientem deliquisse, et, si quid fecerim imprudentia lapsus, corrigi me et emendari castigatione hac posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 450:1)
illum omnibus indignitatibus compulsum ad rebellandum, inter apparatum belli fato oppressum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 558:1)
nec aliud quam ultima necessitas, cum recipere se tuto ad naves prohiberentur, animos militum Romanorum simul desperatione alia salutis simul indignitate irritavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 128:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION