라틴어 문장 검색

Nisi vero sustinuistis eos qui cum facibus ad curiam concurrerunt, cum fascibus ad Castoris, cum gladiis toto foro volitaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 33장 3:4)
hoc eo per te agebatur quod propter aerariam rationem non satis erat in tabulis inspexisse quantum deberetur, nisi ad Castoris quaesisses quantum solveretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 4장 4:2)
Canes effugere cum iam non possit fiber, (Graeci loquaces quem dixerunt castorem Et indiderunt bestiae nomen dei, Illi qui iactant se verborum copia), Abripere morsu fertur testiculos sibi, Quia propter illos sentiat sese peti.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Fiber.1)
Non ego, si medius Polluce et Castore ponar, In caeli sine te parte fuisse velim.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1610)
Hermionam Pylades quo Pallada Phoebus, amabat, quodque tibi geminus, Tyndari, Castor, erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:552)
namque quod Hermionae Castor fuit, Hector Iuli, hoc ego te laetor coniugis esse meae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 116)
"pectora traiectus Lynceo Castor ab ense non expectato volnere pressit humum, ultor adest Pollux et Lyncea perforat hasta, qua cervix humeros continuata premit, ibat in hunc Idas vixque est Iovis igne repulsus, tela tamen dextrae fulmine rapta negant."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권440)
da colla caputque, Castore dignus erit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 41:6)
quis tam pinnatus rapidoque simillimus austro nuntius Aurorae populos atque ultima Bactra attigit, inluxisse diem Iactantibus horis, qua tener innupto penderet ab ubere Christus?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3202)
"post partum virginis, ex quo corporis humani naturam pristina origo deseruit carnemque novam vis ardua sevit, atque innupta Deum concepit femina Christum, mortali de matre hominem, sed cum Patre numen."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 115)
Pars stupet innuptae donum exitiale Minervae, et molem mirantur equi;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 3:10)
Pueri circum innuptaeque puellae sacra canunt, funemque manu contingere gaudent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 10:4)
Miseri stant turribus altis nequiquam et rara muros cinxere corona Asius Imbrasides Hicetaoniusque Thymoetes Assaracique duo et senior cum Castore Thymbris, prima acies;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 5:3)
sunt aliae innuptae Latio et Laurentibus arvis, nec genus indecores.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 2:4)
te multa prece, te prosequitur mero defuso pateris et Laribus tuum miscet numen, uti Graecia Castoris et magni memor Herculis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 513)

SEARCH

MENU NAVIGATION