라틴어 문장 검색

His mandavit quae diceret Ariovistus cognoscerent et ad se referrent. Quos cum apud se in castris Ariovistus conspexisset, exercitu suo praesente conclamavit: quid ad se venirent? an speculandi causa? Conantes dicere prohibuit et in catenas coniecit.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 47장5)
C. Valerius Procillus, cum a custodibus in fuga trinis catenis vinctus traheretur, in ipsum Caesarem hostes equitatu insequentem incidit.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 53장5)
ancorae pro funibus ferreis catenis revinctae;
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 13장5)
Sese pro Caesaris in se beneficiis plurimum ei confiteri debere, quod eius opera stipendio liberatus esset, quod Aduatucis, finitimis suis, pendere consuesset, quodque ei et filius et fratris filius ab Caesare remissi essent, quos Aduatuci obsidum numero missos apud in servitute et catenis tenuissent;
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 27장2)
quicumque repertum duxerit, aurata donabitur ille pharetra."
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:83)
erubuit Mavors aversaque risit Enyo dedecus Eoum, quotiens intenta sagittis et pharetra fulgens anus exercetur Amazon arbiter aut quotiens belli pacisque recurrit adloquiturque Getas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:143)
emeritam suspende togam, suspende pharetram;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:41)
Tarbigilus simulare fugam flatusque Leonis spe nutrire leves inprovisusque repente, dum gravibus marcent epulis hostique catenas inter vina crepant, largo sopita Lyaeo castra subit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:250)
quis vero acerbis horridior Scythis, quis beluarum corde furentior, qui, cum micantem te prope viderit, non optet ultro servitium pati, qui non catenas adripiat libens colloque poscat vincula libero?
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 1:12)
iniectaque vincla unguibus et subitae collo sonuere catenae.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:243)
currus regumque catenae inter abundantis fati ludibria ductae.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:33)
ultrices pharetras tandem depone, Cupido.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Polycaste et Perdicca4)
se pharetra, sese iaculo, sese utitur arcu.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice27)
fluitant arcus ramisque propinquis pendentes placido suspirant igne pharetrae.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae12)
Ut thalami tetigere fores, tum vere rubentes desuper invertunt calathos largosque rosarum imbres et violas plenis sparsere pharetris collectas Veneris prato, quibus ipse pepercit Sirius et teneras clementi sidere fovit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae68)

SEARCH

MENU NAVIGATION