라틴어 문장 검색

qui ut cenati quiescerent, concubia nocte visum esse in somnis ei, qui erat in hospitio, illum alterum orare, ut subveniret, quod sibi a caupone interitus pararetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 84:3)
se interfectum in plaustrum a caupone esse coniectum et supra stercus iniectum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 84:7)
illum perterritum fugisse, mortuum erutum esse, cauponem re patefacta poenas dedisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 84:10)
"Ad aperta et clara veniamus, quale est de illo interfecto a caupone Megaris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 201:1)
nunc nisi si quid ex praetereunte viatore exceptum est, scire nihil possumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 11 2:4)
quod cum e viatore quodam esset auditum qui se diceret eum in Appia, cum is paulum lecticam aperuisset, cognosse, etsi vix veri simile est, misi tamen Puteolos pueros qui pervestigarent et ad eum litteras.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 11 2:2)
ego vero ardenti quidem studio, ac fortasse efficiam quod saepe viatoribus cum properant evenit, ut, si serius quam voluerint forte surrexerint, properando etiam citius quam si de nocte vigilassent perveniant quo velint, sic ego, quoniam in isto homine colendo tam indormivi diu te me hercule saepe excitante, cursu corrigam tarditatem cum equis tum vero (quoniam tu scribis poema ab eo nostrum probari) quadrigis poeticis ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 13 2:2)
viātōrēs flēbant deōsque ōrābant.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Quīntus ad Graeciam nāvigat32)
in viā viātōrēs semper rogābat num parentēs vīdissent, sed nēmō eī dīcere poterat quid eīs accidisset.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus amīcō veterī occurrit3)
in aquario copones et cucurbitae;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 39:29)
si non, te iubebo in decuriam viatorum conici.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 47:27)
Ibi, quomodo dii volunt, amare coepi uxorem Terentii coponis:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 61:13)
' Haec ut audivi, operire oculos amplius non potui, sed luce clara Gai nostri domum fugi tanquam copo compilatus, et postquam veni in illum locum, in quo lapidea vestimenta erant facta, nihil inveni nisi sanguinem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 62:22)
Interim Ascyltos ut pererravit omnes cum viatore cellas, venit ad meam, et hoc quidem pleniorem spem concepit, quo diligentius oppessulatas invenit fores.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 97:8)
At non servus publicus tam languide agit, sed raptam cauponi harundinem subter lectum mittit omniaque etiam foramina parietum scrutatur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 98:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION