라틴어 문장 검색

an magis oblectant animum iactata petauro corpora quique solet rectum descendere funem, quam tu, Corycia semper qui puppe moraris, atque habitas, Coro semper tollendus et Austro, perditus ac vilis sacci mercator olentis, qui gaudes pingue antiquae de litore Cretae passum et municipes Iovis advexisse lagonas?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV93)
primum animalia sunt iam partim tantula, corum tertia pars nulla possit ratione videri.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 5:3)
scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 4:5)
Adversi rupto ceu quondam turbine venti Confligunt, Zephyrusque Notusque et laetus Eois Eurus equis:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 14:2)
Diversi magno ceu quondam turbine venti Confligunt, zephyrusque notusque et laetus Eois Eurus equis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 28:1)
24. Nullus vicecomes, constabularius, coronatores, vel alii ballivi nostri, teneant placita corone nostre.
(Magna Carta 26:1)
Et quamvis primo nutet casura sub Euro, Tot circum silvae firmo se robore tollant, Sola tamen colitur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:69)
Tum vires praebebat hiems, atque auxerat undas Tertia iam gravido pluvialis Cynthia cornu, Et madidis Euri resolutae flatibus Alpes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:36)
non Corus in illum Ius habet, aut Zephyrus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:6)
Nec tamen hoc arctis immissum faucibus aequor Portus erat, si non violentos insula Coros Exciperet saxis, lapsasque refunderet undas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:52)
Tales fama canit tumidam super aequora Xerxem Construxisse vias, multum cum pontibus ausus, Europamque Asiae, Sestonque admovit Abydo, Incessitque fretum rapidi super Hellesponti, Non Eurum Zephyrumque timens;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:25)
Movit et Eoos bellorum fama recessus, Qua colitur Ganges, toto qui solus in orbe Ostia nascenti contraria solvere Phoebo Audet, et adversum fluctus impellit in Eurum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:31)
Ut, quoties aestus Zephyris Eurisque repugnat, Huc abeunt fluctus, illuc mare:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:19)
tunc, sole relicto, Cynthia quo primum cornu dubitanda refulsit, Exclusit Boream, flammasque accepit ab Euro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:34)
Et quas sentit Arabs, et quas Gangetica tellus Exhalat nebulas, quidquid concrescere primus Sol patitur, quidquid coeli fuscator Eoi Intulerat Corus, quidquid defenderat Indos, Incendere diem nubes, oriente remotae;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:36)

SEARCH

MENU NAVIGATION