라틴어 문장 검색

omnino omnium horum vitiorum atque incommodorum una cautio est atque una provisio, ut ne nimis cito diligere incipiant neve non dignos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 99:4)
de antiquis formulis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 193장 2:3)
QVA DE RE AGITVR autem illud quod multis locis in iuris consultorum includitur formulis, id ubi esset videbat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 79장 3:2)
Omnis autem in quaerendo, quae via quadam et ratione habetur, oratio praescribere primum debet ut quibusdam in formulis ea res agetur, ut, inter quos disseritur, conveniat quid sit id, de quo disseratur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 4:4)
Deinceps, ut erat propositum, de beneficentia ae de liberalitate dicatur, qua quidem nihil est naturae hominis accommodatius, sed habet multas cautiones.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 57:1)
Alter locus erat cautionis, ne benignitas maior esset quam facultates, quod, qui benigniores volunt esse, quam res patitur, primum in eo peccant, quod iniuriosi sunt in proximos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 59:1)
Itaque, ut sine ullo errore diiudicare possimus, si quando cum illo, quod honestum intellegimus, pugnare id videbitur, quod appellamus utile, formula quaedam constituenda est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 23:8)
Erit autem haec formula Stoicorum rationi disciplinaeque maxime consentanea;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 24:1)
Sed redeo ad formulam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 24:4)
nondum enim C. Aquilius, collega et familiaris meus, protulerat de dolo malo formulas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 75:3)
hic labor meus hoc adsequetur, ut nostri homines quid ab illis exigant, qui se Atticos volunt, et ad quam eos quasi formulam dicendi revocent intellegant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 5장 2:1)
Causa ipsa abhorret illa quidem a formula consuetudinis nostrae, sed est magna.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 7장 2:2)
ego autem defenderem eum hac tum mente fuisse, qui testamentum fecisset, ut, si filius non esset, qui in suam tutelam veniret, M'. Curius esset heres, num destitit uterque nostrum in ea causa in auctoritatibus, in exemplis, in testamentorum formulis, hoc est, in medio iure civili versari?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 180:4)
Ita est tibi iuris consultus ipse per se nihil nisi leguleius quidam cautus et acutus, praeco actionum, cantor formularum, auceps syllabarum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 236:4)
[haec est enim in ludo causarum formula fere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 100:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION