라틴어 문장 검색

pars lintre cavata iam dociles exponit equos, pars ferrea texta concolor induitur, teretes pars explicat arcus spiculaque infusum ferro latura venenum, quae feriant bis missa semel, iam textilis anguis discurrit per utramque aciem, cui guttur adactis turgescit zephyris;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 169)
"quisquis es, oppositi metuis qui lubrica clivi, frange cutem pendentis aquae scalptoque fluento sit tibi lympha gradus, turpes depone querelas;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 227)
nec non Thermopylas et Helles undas spretis obicibus soli salique insanis equitasse cum catervis admissoque in Athon tumente ponto iuxta frondiferae cacumen Alpis scalptas classibus isse per cavernas.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem11)
raptum Palladium, repertum Achillem, captum praepetibus Dolona plantis et Rhesi niveas prius quadrigas Xanthi quam biberent fluenta tractas, ereptam quoque quam deus patronus, Philocteta, tibi dedit pharetram, Aiacem Telamonium furentem quod sese ante rates agente causam pugnacis tulit eloquens coronam, vitatum hinc Polyphemon atque Circen et Laestrygonii famem tyranni, tum pomaria divitis, Calypso et Sirenas pereuntibus placentes, vitatas tenebras facemque Naupli et Scyllae rabidum voracis inguen, vel Tauromenitana quos Charybdis ructato scopulos cavat profundo?
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem29)
sed fulsit ut ille forte dies, matrem celeri petit ipse volatu, cui fax, arcus, gorytus pendebat, at ille cernuus et laevae pendens in margine palmae libratos per inane pedes adverberat alis, oscula sic matris carpens somnoque refusae semisopora levi scalpebat lumina penna.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 18)
quarum mihi citus et facilis ascensus et inter utrimque terrentis latera praerupti cavatis in callem nivibus itinera mollita.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 2:4)
ilicet, ut ad epistulae vestrae tenorem iam revertamur, post verba, quae primum salve ferebant, hoc poposcisti, ut epigramma transmitterem duodecim versibus terminatum, quod posset aptari conchae capaci, quae per 3 ansarum latus utrumque in extimum gyri a rota fundi senis cavatur striaturis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Evodio suo salutem 4:2)
et quia sibi maximas humandi funeris partes ipse praeripuit, totum apparatum 1 supercurrentis impendii quod funerando sacerdoti competeret impertiens, saltim ad obsequium quae remanserunt verba conferimus, nihil aliud exaraturi stili scalpentis impressu quam testimonium mutuae dilectionis, ceterum viri mores gesta virtutes indignissime meorum vilitate dictorum ponderabuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Volusiano Fratri salutem 2:1)
Quid Cirrham vel Hyantias Camenas, quid doctos Heliconidum liquores, scalptos alitis hinnientis ictu, nunc in carmina commovere temptas, nostrae Lampridius decus Thaliae, et me scribere sic subinde cogis, ac si Delphica Delio tulissem instrumenta tuo novusque Apollo cortinam tripodas, chelyn pharetras, arcus grypas agam duplaeque frondis hinc bacas quatiam vel hinc corymbos?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 5:3)
Hic primus labor incohare sulcos et rescindere limites et alto egestu penitus cavare terras;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Via Domitiana7)
hae possent et Athon cavare dextrae et maestum pelagus gementis Helles intercludere ponte non natanti.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Via Domitiana14)
ingemuit Dirce maestusque Cithaeron, et nova clamosae stupuere silentia valles, tum fera caeruleis intexit cornua sertis ipse manu tractans, notaeque in limite silvae principio largos noviens tellure cavata inclinat Bacchi latices et munera verni lactis et Actaeos imbres suadumque cruorem manibus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권194)
deus ipse vagis succedit habenis, Lernaeum falso simulans Haliacmona vultu, tunc vero ardenti non ulla obsistere temptant signa, ruunt solo terrore, et volnera citra mors trepidis ignava venit, dubiumque tuenti presserit infestos onus impuleritne iugales, sic ubi nubiferum montis latus aut nova ventis solvit hiemps, aut victa situ non pertulit aetas, desilit horrendus campo timor, arva virosque limite non uno longaevaque robora secum praecipitans, tandemque exhaustus turbine fesso aut vallem cavat aut medios intercipit amnes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권358)
iamque et Sicyonius Alcon venerat auxilio, Pisaeaque praepetis Idae turma subit cuneumque replent, his laetus in hostes Lernaeam iacit ipse trabem, volat illa sagittis aequa fuga mediumque nihil cunctata Politen transabit et iuncti clipeum cavat improba Mopsi.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권60)
is tum ab Tarquiniis ductus Delphos, ludibrium verius quam comes, aureum baculum inclusum corneo cavato ad id baculo tulisse donum Apollini dicitur, per ambages effigiem ingenii sui.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 575:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION