라틴어 문장 검색

Hic corporibus cibo curatis et quiete, postridie ventum est ad Callinicum, munimentum robustum et commercandi opimitate gratissimum, ubi diem sextum kalendas Apriles, quo Romae Matri deorum pompae celebrantur annuales, et carpentum, quo vehitur simulacrum, Almonis undis ablui perhibetur, sacrorum sollemnitate prisco more completa, somno per otium capto, exsultans pernoctavit et laetus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 3장 7:2)
Hie inter alia oppida celebrantur Alexandria et Cyreschata et Drepsa metropolis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 59:2)
Baetae vero australi celsitudine montium inclinati, urbibus licet non multis, magnis tamen celebrantur et opulentis, inter quas maximae Asmira et Essedon et et Sera nitidae sunt et notissimae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 66:3)
Et quoniam casu Christiani ritus invenit celebrari sollemnitatem, impraepedite modi fortunae virile et muliebre secus cum supellectili non parva indefensum abduxit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 10장 2:1)
Nuptiis celebratis Gallias repetit Constantinus, Licinio ad Illyricum reverse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 5장 1:4)
Erat eorum nunciatum, quod christiani celebrarent magnum diem festum, sicut erat, hoc est nativitas domini nostri Iesu Christi, dicentes :
(Andreas Bergomas, Chronicon, 152)
Tunc moniti, ut gallotinnio matutinis et summo diluculo episcopis et sacerdotibus missarum sollemnia celebrarent, et populus communionem vel benedictionem acciperent, sicuti et fecerunt.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 157)
Eodem anno celebravit natalem Domini in Longlare et pascha in Iopila.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 759 21:1)
Et celebravit natalem Domini in Carisiaco et pascha.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 760 24:1)
Et celebravit natalem Domini in Salmontiagum villam et pascha in Gentiliaco.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 766 36:1)
et sanus reversus est in patriam et celebravit pascha in Vienna civitate.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 767 38:2)
Ibique nuntiatum est de obitu Pauli papae, et ibi celebravit natalem Domini.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 767 39:4)
Et inde sanus reversus pascha celebravit in castro, qui dicitur Sels.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 768 40:5)
Et celebravit praedictus gloriosus domnus Carolus rex natalem Domini in villa, quae dicitur Aquis, et pascha in Rodomo civitate.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 768 43:1)
Et celebravit natalem Domini in villa, quae dicitur Duria, et pascha in Leodico vico publico.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 769 45:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION