라틴어 문장 검색

Sacrificium autem et celeritate commendatur et gratia.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 2:5)
Exemplo sacrificii Abraham qualitates queis Deo grata fit oblatio, exprimuntur, nempe celeritas, continuatio et fides.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 1:1)
Celeritatem Deus in utroque Testamento praecipit;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 1:2)
Prima igitur voti gratia est celeritas solutionis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 2:1)
Justus igitur votum suum celeritate commendat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 4:21)
ut imminentis diluvii terrore suspensus, ad veniam cogeret postulandam;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 2:9)
Domitis igitur non solum terrenis omnibus passionibus, sed etiam sensibus corporalibus, bestias quoque sibi quodam terrore subjicit et timore, in quibus species videtur inesse malitiae atque feritatis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 3:4)
sed quod habeat terroris indicium, vulneris effectum habere non soleat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 5:10)
Raptim properantes, ut motus sui rumores celeritate nimia praevenirent, vigore corporum ac levitate , per flexuosas semitas ad summitates collium tardius evadebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 9:1)
Et cum, superatis difficultatibus arduis, ad supercilia venissent fluvii Melanis, alti et verticosi, qui pro muro tuetur accolas circumfusus, augente nocte adulta terrorem, quievere paulisper, lucem opperientes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 9:2)
Inter haec tamen per indutias naturae conquiescentis, sauciabantur eius sensus circumstridentium terrore larvarum, interfectorumque catervae, Domitiano et Montio praeviis, correptum eum (ut existimabat in somnis), uncis furialibus obiectabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 17:1)
Et cum ibi servaretur artissime, terrore propinquantis exitii iam praesepultus, accurrit Eusebius, cubiculi tune praepositus, Pentadiusque notarius, et Mallobaudes armaturarum tribunus, iussu imperatoris compulsuri eum singillatim docere, quam ob causam quemque apud Antiochiam necatorum iusserat trucidari.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 21:1)
Haec fortuna mutabilis et inconstans fecit Agathoclem Siculum ex figulo regem, et Dionysium, gentium quondam terrorem, Corinthi litterario ludo praefecit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 30:1)
Terrebant nos tamen, cum dicerentur haec et similia, circumfrementia undique murmura causantis inopiam militis, et rapida celeritate ardentis angustias Alpium perrumpere Cottiarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 29:1)
Ubi brevi (sicut solebat) otio cum milite recreatus, ad Tricasinos tendebat, et barbaros in se catervatim ruentes partim, cum timeret ut ampliores, confertis lateribus observabat, alios occupatis habilibus locis, decursu facili proterens, non nullos pavore traditos cepit, residuos in curam celeritatis omne quod poterant conferentes, quia sequi non valebat, gravitate praepeditus armorum, innocuos abire perpessus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 2장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION