라틴어 문장 검색

"Iamque navi ter emensis celsioribus iugis pulvinaribus sese proximam intulit:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:4)
"sive celsae Carthaginis, quae te virginem vectura leonis caelo commeantem percolit, beatas sedes frequentas;"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:23)
"Videsne insistentem celsissimae illi rupi montis ardui verticem, de quo fontis atri fuscae defluunt undae proxumaeque conceptaculo vallis inclusae Stygias irrigant paludes et rauca Cocyti fluenta nutriunt?"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:100)
Primus ad auras Aetherias Italo commixtus sanguine surget, Silvius, Albanum nomen, tua postuma proles, Quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx Educet silvis regem regumque parentem, Unde genus Longa nostrum dominabitur Alba, Videbantur haec nequaquam convenire:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVI 2:3)
Historia de Metto Fufetio Albano nobis quoque, non admodum numero istiusmodi libros lectitantibus, ignota non est, qui, quoniam pactum atque condictum cum rege populi Romani perfide ruperat, binis quadrigis evinctus in diverse nitentibus laceratus est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 55:1)
at tu dictis, Albane, maneres.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 55:4)
Nam prope oppidum Sancti Albani in Britannia praelium commissum fuerat in quo Britanni profligati sunt, duxque Aurelianensis et princeps Aurasionsis capti, caesis ex copiis Britannorum sex millibus, atqud inter eos domino de Woodvilla et cohorte eius prope universa dum fortissime dimicarent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 25:8)
Atque hoc modo praelium Sancti Albani, mors ducis Francisci, et auxiliorum Anglorum recessus Britanniam tandem perdiderunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 28:3)
Sed ante omnia maxime delectatus est propositione matrimonii filiae suae Mariae cum principe Carolo, tum quod matrimonium esset inter omnia Europae Christianae celsissimum, tum quod ex utraque affinitate participaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 7:4)
Idque Celsus ingenue ac prudenter fatetur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 161:4)
Esse enim contemplationem veritatis omni operum utilitate et magnitudine digniorem et celsiorem:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 309:3)
quanto celsius videbitur tale aliquid invenire, per quod alia omnia expedite inveniri possint?
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 327:2)
Celsus monitum illud suum nunquam parturiisset ut medicus, nisi una fuisset vir prudens.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXX. DE REGIMINE VALETUDINIS 1:24)
Aut celsas soliti ferire turres
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VII 9:1)
At peruersi resident celso
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IX 31:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION