라틴어 문장 검색

Agnitus tamen licet sero Sebastianus, et urbem introire permissus, cibo et quiete curatis pro copia, quos ductabat, secuta luce impetu clandestino erupit, vesperaque incedente, Gothorum vastatorios cuneos prope flumen Hebrum subito visos, paulisper opertus aggeribus et frutectis, obscura nocte suspensis passibus consopitos adgressus est, adeoque prostravit, ut praeter paucos quos morte velocitas exemerat pedum, interirent reliqui omnes, praedamque retraxit innumeram, quam nec civitas cepit nec planities lata camporum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 11장 4:1)
Et quia nullo ordine iam sed per procursus pugnabatur et globos, quod desperationis erat signum extremae, flexo in vesperam die, digressi omnes rediere ad tentoria tristes, inconsideratae dementiae alter alterum arguentes, quod non (ut suaserat antea Fritigernus), obsidionales aerumnas ubique declinarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 15:1)
Feria quinta, qua cena Domini celebratur, cum imperator ab ecclesia peracto sacro officio remearet, lignea porticus, per quam incedebat, cum et fragili materia esset aedificata et tunc iam marcida et putrefacta, quae contignationem et tabulatum sustinebant, transtra pondus aliquod ferre non possent, incedentem desuper imperatorem subita ruina cum viginti et eo amplius hominibus, qui una ibant, ad terram usque deposuit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 243:1)
Vulpe uocante uenit, speratque ciconia cenam.
(ANONYMUS NEVELETI, De uulpe et ciconia 36:1)
Cena trahit ciuem, differt nox una duellum, Sollicitat mentem iusta querela senis:
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:15)
quis enim ab illis obsonare audebit, si quidem statuitur omnia edulia quae depenso parantur non cenae, sed magiae desiderari?
(아풀레이우스, 변명 27:10)
quam uero subtiliter compositum et uerisimiliter commentum me, si quid eius facere uellem, non domi meae potius facturum fuisse, Quintianum istum, qui mihi assistit, quem ego pro amicitia quae mihi cum eo artissima est proque eius egregia eruditione et perfectissima eloquentia honoris et laudis gratia nomino, hunc igitur Quintianum, si quas auis in cena habuisset aut, quod aiunt, magiae causa interemisset, puerum nullum habuisse, qui pinnas conuerreret et foras abiceret;
(아풀레이우스, 변명 56:7)
dico Crassum iam dudum ebrium stertere, aut secundo lauacro ad repotia cenae obeunda uinulentum sudorem in balneo desudare.
(아풀레이우스, 변명 57:11)
procul igitur faces abicerent, procul ignes amolirentur, rogum demolirentur, cenam feralem a tumulo ad mensam referrent.
(아풀레이우스, 플로리다 19:8)
"Ego denique vespera, dum polentae caseatae modico secus offulam grandiorem in convivas aemulus contruncare gestio, mollitie cibi glutinosi faucibus inhaerentis et meacula spiritus distinentis minimo minus interii:"
(아풀레이우스, 변신, 1권 3:14)
Ergo igitur inefficaci celeritate fatigatus commodum vespera oriente ad balneas processeram;
(아풀레이우스, 변신, 1권 5:11)
"quae me nimis quam humane tractare adorta cenae gratae atque gratuitae ac mox, urigine percita, cubili suo applicat."
(아풀레이우스, 변신, 1권 7:16)
Abnuebam, quippe qui iam cenae affatim piscatum prospexeramus:
(아풀레이우스, 변신, 1권 22:21)
His actis consternatus ac prorsus obstupidus ad balneas me refero, prudentis condiscipuli valido consilio et nummis simul privatus et cena, lautusque ad hospitium Milonis ac dehinc cubiculum me reporto.
(아풀레이우스, 변신, 1권 23:18)
Diem ceterum lavacro ac dein cenae dedimus:
(아풀레이우스, 변신, 2권 11:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION