라틴어 문장 검색

Exin me suum sospitatorem nuncupatum matrona prolixe curitabat, ipsoque nuptiarum die praesepium meum hordeo passim repleri iubet faenumque camelo Bactrinae sufficiens apponi.
(아풀레이우스, 변신, 7권 12:1)
namque hordeum meum frictum et sub eadem mola meis quasi satum ambagibus colonis proximis venditabat, mihi vero per diem laboriosae machinae attento sub ipsa vespera furfures apponebat incretos ac sordidos, multoque lapide salebrosos.
(아풀레이우스, 변신, 7권 13:8)
"Nam si quid in ultimo fortunae turbine resipiscis, expergite mi ausculta et advenam istum asinum remoto quodam loco deductum iugula, femusque eius ad similitudinem perditi detractum et accuratius in protrimentis sapidissime percoctum appone domino cervini vicem."
(아풀레이우스, 변신, 8권 19:8)
Apponebat ei propere, quamvis invita mulier, quippini destinatam alii:
(아풀레이우스, 변신, 9권 23:5)
nec enim tam stultus eram tamque vere asinus, ut dulcissimis illis relictis cibis cenarem asperrimum faenum.
(아풀레이우스, 변신, 10권 13:10)
posita omne genus edulium solidorum et illibata fercula iussit apponi.
(아풀레이우스, 변신, 10권 16:3)
Iam denique cenati e triclinio domini decesseramus, et iamdudum praestolantem cubiculo meo matronam offendimus.
(아풀레이우스, 변신, 10권 20:1)
faciens collegae suo eiusdem loci presbytero apud famosam mulierem nullum secum clericum habens remanere et prandere et cenare ausus est et in una domo dormire, removendum ab officio presbyteri arbitratus sum timens ei deinceps ecclesiam dei committere.
(아우구스티누스, 편지들, 18. (A. D. 402 Epist. LXV) Domino Beatissimo et Venerabiliter Suscipiendo Patri et Consacerdoti Seni Xanthippo Augustinus In Domino salutem 2:8)
Ea verba Ciceronis, si recensere quis vellet, apposui:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 14:1)
Verba ipsius Ciceronis apposui:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XI 16:2)
Verba pauca Aristotelis super ea re apposui:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XI 20:1)
Instructius deliberatiusque fore arbitramur theorematium hoc de mandatis huiuscemodi obsequendis, si exemplum quoque P. Crassi Muciani, clari atque incluti viri, apposuerimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIII 10:1)
illa foculum coram cum igni apponit, tris libros ex novem deurit et ecquid reliquos sex eodem pretio emere vellet regem interrogavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIX 6:1)
M. Varro in libro De Imaginibus primo Homeri imagini epigramma hoc apposuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XI 8:1)
APUD cenam Favorini cum discubitum fuerat coeptusque erat apponi cibus, servus assistens mensae eius legere inceptabat aut Graecarum quid litterarum aut nostratium;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIX 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION