라틴어 문장 검색

sin autem, quod circumventis in solitudine natura ipsa subicit, ut hominum quos numquam viderint fidem tamen implorent, mihi quoque ferrum in me strictum cernenti vocem mittere licet, per te patriumque nomen, quod utri nostrum sanctius sit iam pridem sentis, ita me audias precor, tamquam si voce et comploratione nocturna excitus mihi quiritanti intervenisses, Demetrium cum armatis nocte intempesta in vestibulo meo deprehendisses.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 103:1)
Videor enim mihi videre hanc urbem, lucem orbis terrarum atque arcem omnium gentium, subito uno incendio concidentem, cerno animo sepulta in patria miseros atque insepultos acervos civium, versatur mihi ante oculos aspectus Cethegi et furor in vestra caede bacchantis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 11:6)
non enim video, cur, quid ipse sentiam de morte, non audeam vobis dicere, quod eo cernere mihi melius videor, quo ab ea propius absum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 98:1)
O si videres sororem tuam et illud sacri oris eloquium coram audire contingeret, cerneres in parvo corpusculo ingentes animos, audires totam veteris et novi testamenti supellectilem ex illius corde fervere!
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:24)
aut certe detrahe 'et', sicut multi, et epexegesin facis 'cernes urbem', id est 'promissa Lavini moenia'. videtur autem figurate dictum 'urbem' et 'moenia', quia diversis idem significavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2586)
cernenda autem sunt diligenter, ne fallant ea nos vitia quae virtutem videntur imitari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 23장 3:1)
Ita fit, ut et observatione notari possit, quae res quamque causam plerumque consequatur, etiamsi non semper (nam id quidem adfirmare difficile est), easdemque causas veri simile est rerum futurarum cerni ab iis, qui aut per furorem eas aut in quiete videant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 181:2)
ita fit, ut et observatione notari possit, quae res quamque causam plerumque consequatur, etiamsi non semper (nam id quidem affirmare difficile est), easdemque causas veri simile est rerum futurarum cerni ab eis, qui aut per furorem eas aut in quiete videant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 181:2)
quae si cernerem quem ad modum nasci possent, etiam quem ad modum interirent viderem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 55:2)
non ante caeli principem septemplicis Moses tremendi fidus interpres throni potuit videre, quam decem recursibus quater volutis sol peragrans sidera omni carentem cerneret substantia.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium9)
primus anhelantem duro Tirynthius angens pectoris attritu sua frangit in ossa leonem, haud illum impavidi, quamvis et in aere suumque Inachidae videre decus, pater ordine iuncto laevus harundinae recubans super aggere ripae cernitur emissaeque indulgens Inachus urnae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권99)
- nec vero sine philosophorum disciplina genus et speciem cuiusque rei cernere neque earn definiendo explicare nec tribuere in partis possumus nec iudicare quae vera quae falsa sint neque cernere consequentia, repugnantia videre, ambigua distinguere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 4장 3:1)
Si quis viderit hanc faciem altiorem fulgentioremque quam cerni inter humana consuevit, nonne velut numinis occursu obstupefactus resistat et, ut " fas sit vidisse," tacitus precetur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 4:1)
Denique cum suavi devinxit membra sopore somnus et in summa corpus iacet omne quiete, tum vigilare tamen nobis et membra movere nostra videmur, et in noctis caligine caeca cernere censemus solem lumenque diurnum, conclusoque loco caelum mare flumina montis mutare et campos pedibus transire videmur, et sonitus audire, severa silentia noctis undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 16:1)
Tum fore ut occultos populus sanctusque senatus Cernere conatus posset, si solis ad ortum Conversa inde patrum sedes populique videret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 32:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION