라틴어 문장 검색

Feri sunt illic habitatores pagorum omnium atque pugnaces, eosque ita certamina iuvant et bella, ut iudicetur inter alios omnes beatus, qui in proelio profuderit animam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 44:1)
Eodem mentis proposito, secuto quoque die, per varia certaminum genera controversae partes dimicantes instanter, aequis manibus et pari fortuna discedunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 18:1)
Inter haec certamina nostrae partis architectus, cuius nomen non suppetit, post machinam scorpionis forte assistens, reverberate lapide quem artifex titubanter aptaverat fundae, obliso pectore supinatus, profudit animam disiecta compage membrorum, adeo ut ne signa quidem totius corporis noscerentur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 28:1)
Hocque viso accensum, properantem congredi militem, dirimente fluvio brevi, prohibuit imperator, et non procul a vallo ipso inter excursatores nostros et Persicos, proelio acri conserto, Machameus cecidit, ductor unius agminis nostri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 2:1)
Et fervente certaminum mole, clipeorum sonitus et virorum, armorumque lugubre sibilantium fragor, nihil perpetiens iam remissum, campos cruore et corporum strage contexit, effusius cadentibus Persis, quibus saepe languidis in conflictu, artius pes pede collatus, graviter obsistebat, pugnare fortiter eminus consuetis, et si inclinatas suorum copias senserint, cedendo in modum imbrium pone versus directis sagittis, hostes a persequendi fiducia deterrere.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 18:1)
Eminuit tamen inter varies certaminum casus Vetranionis mors viri pugnacis, qui legionem Ziannorum regebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 19:2)
Concursus itaque armatorum, et cadentium gemitus, equorum flatus et tinnitus ferri procul audiebatur, quamdiu satietate vulnerum partibus fessis, nox diremit certamina iam tenebrosa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 11:2)
Fortitudinem certaminum crebritas ususque bellorum ostendit, et patientia frigorum immanium et fervoris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 10:1)
Unde Publio Scipioni ob recuperatas Hispanias, Fulvio Capua post diuturna certamina superata, et Opimio post diversos exitus proeliorum, Fregellanis internecivis hostibus ad deditionem compulsis, triumphi sunt denegati.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 9장 10:1)
Isque ipse, hoc genere quo iactatum est, absolutus, cum vitae pudere deberet et culpae, non abolendae incubuit maculae, sed tamquam inter multos probrosos, solus vacuus ab omni delicto, equo phalerato insidens, discurrensque per silices, multa post se nunc usque trahit agmina servulorum, per novum quoddam insigne, curiosius spectari affectans, ut Duillium accepimus veterem, post gloriosa illa navalis rei certamina, id sibi sumpsisse ut tibicine lenius praecinente rediret ad sua post cenam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 3장 5:1)
Utique in certaminibus intestinis usu venire contingit, emergebant ex vulgari faece non nulli, desperatione consiliisque ductantibus caecis, contraque quidam orti splendide a culminibus summis ad usque mortes et exsilia corruebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 7장 7:1)
Ubi cum legiones iam pugnaturae congrederentur, inter reciprocantes missilia quasi procursatione hostem lacessens, solus prorupit in medium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 7장 15:1)
Et dedignatus hominem superare certamine despicabilem, auctoritatis et celsi fiducia corporis, ipsis hostibus iussit, suum vincire rectorem:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 8장 4:2)
Dum per eoum orbem haec, quae narravimus, diversi rerum expediunt casus, Alamanni post aerumnosas iacturas et vulnera, quae congressi saepe Iuliano Caesari pertulerunt, viribus tandem resumptis, licet imparibus pristinis, ob causam expositam supra Gallicanos limites formidati iam persultabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 1장 1:1)
Ubi vero turmae congressae strictis conflixere mucronibus, nostrorum acies impetu hostium acriore concussa nec resistendi nec faciendi fortiter copiam repperit, cunctis metu compulsis in fugam, cum Severianum vidissent equo deturbatum, missilique telo perfossum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 1장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION