라틴어 문장 검색

ilicet si horreis apothecisque seu penu impleta destinas illic usque ad adventum hirundineum vel ciconinum Iani Numaeque ninguidos menses in otio fuliginoso sive tunicata quiete transmittere, nobis quoque parum in oppido fructuosae protinus amputabuntur causae morarum, ut, dum ipse nimirum frueris rure, nos te fruamur, quibus, ut recognoscis, non magis cordi est aut voluptati ager cum reditibus amplis quam vicinus aequalis cum bonis moribus, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Maurusio suo Salutem. 2:1)
tibi avaritiae non fuit pascere monitis animam fragilitate ieiunam et de apotheca dilectionis altissimae sectandae nobis humilitatis propinare mensuram.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 4:4)
in duas magnas res id usui fore, et Rhodios pacatis contra insulam suam terris totis viribus incumbere in unius belli, quod adversus Antiochum sit, curam posse, et classem, quae in Cilicia compararetur, intercludi, ne Polyxenidae coniungatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 169:1)
prominet penitus in altum conspiciturque prima terrarum Rhodum a Cilicia petentibus et procul navium praebet prospectum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 252:2)
pro his cum gratias egissent Rhodii, de Solis urbe, quae in Cilicia est, egerunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 675:1)
segnior deinde ea facta est intersaepientibus cuniculum, ubi vellent, nunc ciliciis praetentis nunc foribus raptim obiectis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 82:2)
centum in Cilicia et quinquaginta, centum in Scytholatronia, triginta Sardos, sexaginta Macedones sunt homines quos tu occidisti uno die.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 1, scene 157)
Qui autem fructibus rusticis serviunt, in eorum vestibulis stabula, tabernae, in aedibus cryptae, horrea, apothecae ceteraque, quae ad fructus servandos magis quam ad elegantiae decorem possunt esse, ita sunt facienda.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 5장5)
Cilicia vero civitate Tarso flumen est nomine Cydnos, in quo podagrici crura macerantes levantur dolore.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장24)
ita eam ciliciis et coriis crudis confirmavit, ut posset pati plagam lapidis ballista inmissi pondo CCCLX;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장15)
'usum in castrorum', quod inde tor- menta fiant, itemque cilicia, quae Celsus ait retulisse Varronem ideo sic appellari, quod usus eorum in Cilicia ortus sit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3135)

SEARCH

MENU NAVIGATION