라틴어 문장 검색

"Testis adversus multitudinem invicti Macedonum roboris Granicus amnis et Cilicia inundata cruore Persarum et Arbela, cuius campi devictorum a nobis ossibus strati sunt."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 14:26)
Leomedonti Syria cum Phoenice data est, Philotae Cilicia destinata, Lyciam cum Pamphylia et Maiore Phrygia obtinere iussus Antigonus, in Cariam Cassander, Menander in Lydiam missi:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 10장 2:1)
Hoc etsi divinis comprobatur elogiis, hoc etsi solius podio rationis innixa contestatur antiquitas, non leviter tamen veritati applaudit quod, solio augustali vacante, totus orbis exorbitat, quod nauclerus et remiges in navicula Petri dormitant, et quod Ytalia misera, sola, privatis arbitriis derelicta omnique publico moderamine destituta, quanta ventorum fluentorumve concussione feratur verba non caperent, sed et vix Ytali infelices lacrimis metiuntur. 4.
(단테 알리기에리, Epistolae 37:2)
Ille ad arcam proficiat qui salutiferos oculos ad naviculam fluctuantem aperuit.
(단테 알리기에리, Epistolae 77:11)
Item scribit quod, cum discipuli essent in navicula tempore noctis et Cristus ambularet super aquam, Petrus dixit:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 9:47)
tunc Iacobus et Iohannes relicto patre, rete, navicula, secuti sunt salvatorem affectum sanguinis et vincula saeculi et curam domus pariter relinquentes;
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 15:41)
Sunt, quae ciliciis vestiuntur et cucullis fabrefactis, ut ad infantiam redeant, imitantur noctuas et bubones.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 21:42)
patrem senem cum navicula et rete dimittunt;
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 5:2)
Referret, inquam, alius, quod in palatii militia sub chlamyde et candenti Uno corpus eius cilicio tritura sit, quod stans ante saeculi potestates lurida ieiuniis ora portaverit, quod adhuc sub alterius indumentis alteri militarit et ad hoc habuerit cingulum, ut viduis, pupillis, oppressis, miseris subveniret:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 9:4)
"Scidit vestimenta sua et operuit cilicio carnem suam ieiunavitque in sacco et ambulabat demisso capite."
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 4:20)
Tune habebant patrem, rete, naviculam:
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 8:5)
Superstes dignitatis suae vixit, ut cum maiore dedecore per Thessalica Tempe equo fugeret, ut una navicula Lesbon applicaret, ut Syedris in deserto Ciliciae scopulo fugam in Parthos, Africam vel Aegyptum agitaret, ut denique Pelusio litore imperio vilissimi regis, consiliis spadonum et, ne quid malis desit, Septimii desertoris sui gladio trucidatus sub oculis uxoris suae libero-rumque moreretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 51:2)
243 In Cilicia alloquitur comites suos, solatur, suadetque, ut secum ad Parthos Eoasque gentes proficiscantur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권15)
hinc naviculae cum remis ratariae dicuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 437)
dardanium acesten ut et supra diximus, Hippotes filiam suam Egestam ne ad cetos religaretur, superposuit naviculae et misit quo fors tulisset.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 301)

SEARCH

MENU NAVIGATION