라틴어 문장 검색

donec blandiente profectu, quamquam exiguae uocis et fuscae, prodire in scaenam concupiit, subinde inter familiares Graecum prouerbium iactans occultae musicae nullum esse respectum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 20장 1:3)
Equorum studio uel praecipue ab ineunte aetate flagrauit plurimusque illi sermo, quanquam uetaretur, de circensibus erat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 22장 1:1)
sed cum inter initia imperii eburneis quadrigis cotidie in abaco luderet, ad omnis etiam minimos circenses e secessu commeabat, primo clam, deinde propalam, ut nemini dubium esset eo die utique affuturum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 22장 1:3)
ludis, per quos scaena Marcelliani theatri restituta dedicabatur, uetera quoque acroamata reuocauerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 19장 1:1)
quorum omnium mox memor statuam ei auream in Palatio posuit et alteram ex ebore equestrem, quae circensi pompa hodieque praefertur, dedicauit prosecutusque est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 2장 1:4)
quosdam e gratissimis delicatorum quanquam tam artifices saltationis, ut mox scaenam tenuerint, non modo fouere prolixius, sed spectare omnino in publico coetu supersedit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 7장 2:4)
in iis circensium die, quo facilius centum missus peragerentur, singulos e septenis spatiis ad quina corripuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 4장 3:2)
duas circensibus gregum factiones aurati purpureique panni ad quattuor pristinas addidit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 7장 1:3)
interdixit histrionibus scaenam, intra domum quidem exercendi artem iure concesso;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 7장 1:4)
Chlamydes Lucullus, ut aiunt, si posset centum scaenae praebere rogatus,'Qui possum tot?
(호라티우스의 첫번째 편지, 0624)
Quem tulit ad scaenam uentoso Gloria curruexanimat lentus spectator, sedulus inflat;
(호라티우스의 두번째 편지, 176)
Garganum mugire putes nemus aut mare Tuscum,tanto cum strepitu ludi spectantur et artesdiuitiaeque peregrinae, quibus oblitus actorcum stetit in scaena, concurrit dextera laeuae.
(호라티우스의 두번째 편지, 188)
quin ubi se a volgo et scaena in secreta remorantvirtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli,nugari cum illo et discincti ludere, donecdecoqueretur holus, soliti.
(호라티우스의 풍자, 2권, 01장45)
Cum enim ad imaginem et similitudinem Dei conditi sumus, ex vitio nostro et personas nobis plurimas superinducimus, et quomodo in theatralibus scaenis unus atque idem histrio nunc Herculem robustus ostentat, nunc mollis in Venerem frangitur, nunc tremulus in Cybelen, ita et nos, qui, si mundi non essemus, odiremur a mundo, tot habemus personarum similitudines, quot peccata.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 2:17)
"Si potes avelli circensibus, optima Sorae aut Fabrateriae domus aut Frusinone paratur quanti nunc tenebras unum conducis in annum."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III88)

SEARCH

MENU NAVIGATION