라틴어 문장 검색

In iis vero quae jam fiunt circa scientias, est vertigo quaedam et agitatio perpetua et circulus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:12)
Hinc commenta illa, in coelestibus omnia moveri per circulos perfectos, lineis spiralibus et draconibus (nisi nomine tenus) prorsus rejectis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 92:3)
Quemadmodum enim ad hoc ut linea recta fiat, aut circulus perfectus describatur, multum est in constantia et exercitatione manus, si fiat ex vi manus propria, sin autem adhibeatur regula, aut circinus, parum aut nihil;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 127:3)
certe si quis manus constantia atque oculi vigore lineam magis rectam aut circulum magis perfectum se describere posse quam alium quempiam sibi assumat, inducitur scilicet facultatis comparatio:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 305:2)
quod si quis asserat se adhibita regula aut circumducto circino lineam magis rectam aut circulum magis perfectum posse describere, quam aliquem alium vi sola oculi et manus, is certe non admodum jactator fuerit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 305:3)
Reflexio radiorum solis, in regionibus prope circulos polares, admodum debilis et inefficax invenitur in calore:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 78:1)
qui intra tropicos (ubi circuli rotationis sunt majores) videtur et ipse rotare ab oriente in occidentem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 337:2)
si idem motus reperiatur paulo incitatior in aere, praesertim intra tropicos, ubi propter majores circulos est magis perceptibilis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 350:5)
et quaeratur utrum inveniatur in rerum natura aliquis talis motus, an potius res conficta sit et supposita, ad compendia et commoditates calculationum, et ad pulchrum illud, scilicet de expediendis motibus coelestibus per circulos perfectos.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 351:3)
Atque quae bene collocata sunt, si motu gaudeant, movent per circulum:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 465:6)
sextam, declinationis a circulo perfecto per spiras longius aut propius distantes a centro suo:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 465:16)
septimam, declinationis a circulo perfecto per spiras longius aut propius distantes a polis suis:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 465:17)
Nimirum scholasticos astronomis similes fuisse, qui eccentricos circulos, et epicyclos, et huiusmodi orbium machinas finxerunt, quo phaenomena servarent, et si satis scirent nihil tale revera existere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:17)
Pugna ad insulas Cursolares circulum in naribus Turcae posuit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 14:8)
Vocant autem huiusmodum circulum annorum Primam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION