라틴어 문장 검색

quod potest esse documento nihil desperare, nulli rei fidere, cum videamus tot varietates tam volubili orbe circumagi.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 24 6:1)
Stabiis erat diremptus sinu medio - nam sensim circumactis curvatisque litoribus mare infunditur -;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 12:1)
tremulae sinuantur flamine vestes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 69:16)
Ille volubilibus squamosos nexibus orbes torquet et inmensos saltu sinuatur in arcus, ac media plus parte leves erectus in auras despicit omne nemus, tantoque est corpore, quanto si totum spectes, geminas qui separat arctos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 6:5)
falcata novissima cauda est, qualia dimidiae sinuantur cornua lunae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:66)
Imposito calamo patulos sinuaverat arcus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 6:11)
Dum levat hunc Peleus, celerem Tegeaea sagittam imposuit nervo sinuatoque expulit arcu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 39:1)
Qui postquam flexos sinuavi corpus in orbes cumque fero movi linguam stridore bisulcam, risit et inludens nostras Tirynthius artes cunarum labor est angues superare mearum, dixit et ut vincas alios, Acheloe, dracones, pars quota Lernaeae serpens eris unus echidnae?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 6:2)
Frangitur incursu nimbosi turbinis arbor, frangitur et regimen, spoliisque animosa superstes unda, velut victrix, sinuataque despicit undas, nec levius, quam siquis Athon Pindumve revulsos sede sua totos in apertum everterit aequor, praecipitata cadit pariterque et pondere et ictu mergit in ima ratem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 62:1)
Parvus erat gurges, curvos sinuatus in arcus, grata quies Scyllae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 8:1)
cui respondere volenti vox pariter vocisque via est tenuata, comaeque in plumas abeunt, plumis nova colla teguntur pectoraque et tergum, maiores bracchia pennas accipiunt, cubitusque leves sinuatur in alas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 58:4)
pars cetera pontum pone legit, sinuatque immensa volumine terga.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 9:6)
At tribus exactis ubi quarta accesserit aestas, carpere mox gyrum incipiat gradibusque sonare compositis sinuetque alterna volumina crurum sitque laboranti similis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 8:5)
' 'nil opus est te circumagi:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Quantas ab importuni hominis loquacitate habuerit molestias.17)
statim circumagitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 7:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION