라틴어 문장 검색

ut vero ad postremos proelium ortum est, clamorque terribilis ab tergo paventium ad prima signa est perlatus, pro se quisque armis abiectis in circumiectas itineri silvas diffugiunt, momentoque temporis strage armorum saepta via est, maxime hastis, quae pleraeque adversae cadentes velut vallo obiecto iter impediebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 343:1)
itaque cum mille peditibus rex qui ab Demetriade secuti erant profectus per Phocidem est, et alio itinere principes Aetoli iuniorum paucis evocatis ad Chaeroniam occurrerunt et decem navibus constratis secuti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 539:1)
quod si quis antea ignorasset quae res Antiochum et Aetolos coniunxisset, ex legatorum sermone potuisse apparere, mentiendo in vicem iactandoque vires quas non haberent, inflasse vana spe atque inflatos esse, dum hi ab se victum Philippum, sua virtute protectos Romanos et, quae modo audiebatis, narrant vos ceterasque civitates et gentes suam sectam esse secuturos, rex contra peditum equitumque nubes iactat et consternit maria classibus suis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 575:1)
revocati deinde castigationibus principum ad perseverandum in proposito, relicto exteriore circulo muri, deficientibus iam copiis in interiorem partem urbis concesserunt cui brevior orbis munitionis circumiectus erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 111:1)
inde Cierium et Metropolim et iis circumiecta castella recepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 117:1)
ibi statua regis Antiochi posita in templo Minervae Itoniae iram accendit, permissumque militi est ut circumiectum templo agrum popularetur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 247:1)
Livius una et octoginta constratis navibus, multis praeterea minoribus, quae aut apertae rostratae aut sine rostris speculatoria erant, Delum traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 475:1)
quibus circumiectis gentibus iam undique se a Macedonibus tutos credentibus esse Aetolis fama adfertur Antiochum in Asia victum ab Romanis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 34:1)
ad has opportunitates accedit summa salubritas et copia pluribus circumiectis fontibus perennium aquarum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 589:1)
Consul nuntiis victoriae Q. Fabio filio et L. Lentulo et Q. Metello cum litteris Romam missis spolia iacentis hostium exercitus peditibus concessit, equitibus praedam circumiecti agri, dum ne amplius duabus noctibus a castris abessent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 558:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION