라틴어 문장 검색

Quidam etiam contra id scalpello aperiunt et ipsam uomicam adurunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 15장 4:8)
dein malum ipsum super prunam imponere, quod, dum umor intus est, non aduritur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 7:4)
Adurunt auripigmentum, atramentum sutorium, chalcitis, misy, aerugo, calx, charta combusta, sal, squama aeris, faex combusta, murra, stercus et lacerti et columbae et palumbi et hirundinis, piper, coccum Cnidium, alium, diphryges, lac utrumque, quod proxime [capite supra] comprehensum est, ueratrum et album et nigrum, cantharides, corallium, pyrethrum, tus, salamandra, eruca, sandaraca, uua taminia, chrysocolla, ochra, alumen scissile, ouillum stercus, oenanthe.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 8장 1:1)
Eadem fere crustas ulceribus tamquam igne adustis inducunt, sed praecipue chalcitis, utique si cocta est, flos aeris, aerugo, auripigmentum, misy, et id quoque magis coctum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 9장 1:1)
aristolochiae P. #1108 X. Vehementius idem facit etiam adurendo auripigmentum cum chalcitide et aut nitro aut calce aut charta combusta:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 22장 3:5)
Quae res efficit, ut neque rodentibus medicamentis neque adurentibus et ob id ipsum inducentibus crustam sit utendum, quamuis pleraque ex his sanguinem supprimunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 31:5)
Vbi ne id quidem res patitur, possunt ferro candenti aduri.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 32:2)
Si ne haec quidem euincunt, aduri locus debet, donec ex eo nullus umor feratur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 68:3)
nam quod sanum est, siccum est, cum aduritur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 68:4)
deinde si locus neque neruosus neque musculosus est, uulnus id adurendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 3:2)
Adustis quoque locis extrinsecus uis infertur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 24:1)
Est etiam illa adustorum curatio, dum inflammatio est, impositam habere cum melle lenticulam:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 25:3)
- Nihil melius est quam protinus adurere;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 2:5)
finisque adurendi est, dum ex omni parte sensus doloris est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 2:8)
Tum deinde uulnus sicut cetera adusta curandum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION