-
neque vero rerum ordinem modo, quod ipsum satis erat, intra se ipsa disponit, sed verba etiam copulat totamque ita contexit orationem, ut ei nihil praeter manum desit.
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 227:1)
-
non enim rerum modo sed etiam verborum ordinem praestat, nec ea pauca contexit, sed durat prope in infinitum, et in actionibus prius audiendi patientia quam memoriae fides deficit.
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 102:4)
-
quae statim referri non poterant, contexuntur postera die, confirmatque memoriam illud tempus, quod esse in causa solet oblivionis.
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 138:2)
-
deinde et ante hanc diem non auditum satis circumscriptum est.
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 257:3)
-
Itaque quantum potes, circumscribe corpus tuum et animo locum laxa.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 2:5)
-
facilius enim singula insidunt circumscripta et carminis modo inclusa.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 6:6)
-
Ex hoc autem rerum ordo sedesque contexitur et unitas vitae per rectum itura.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 35:6)
-
inperfectis adhuc interscinditur laetitia, sapientis vero contexitur gaudium, nulla causa rumpitur, nulla fortuna, semper et ubique tranquillus est.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 4:3)
-
qui omne bonum honesto circumscripsit, intra se est felix.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 1:3)
-
Vir bonus utrosque calculos sic ponit, ut se ipse circumscribat;
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 6:4)
-
Totum genus istuc exturbandum iudico, quo circumscribi se, qui interrogatur, existimat et ad confessionem perductus aliud respondet, aliud putat.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 19:7)
-
Hanc satius est suadere et expugnare adfectus, non circumscribere.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 41:5)
-
Quo usque arationes vestras porrigetis, ne provinciarum quidem spatio contenti circumscribere praediorum modum ?
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 20:3)
-
Cum coeperat voluptates nostras traducere, laudare castum corpus, sobriam mensam, puram mentem non tantum ab inlicitis voluptatibus, sed etiam supervacuis, libebat circumscribere gulam ac ventrem.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 13:2)
-
totus his contexitur liber.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 18:2)