라틴어 문장 검색

Quae licet carcere corporis pressa, licet institutionibus pravis circumscripta, licet libidinibus et concupiscentiis evigorata, licet falsis deis exancillata, cum tamen resipiscit, ut ex crapula, ut ex somno, ut ex aliqua valitudine, et sanitatem suam patitur, deum nominat, hoc solo, quia proprie verus hic unus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 17장 4:1)
Eadem igitur obscuritate contagionis adspiratio daemonum et angelorum mentis quoque corruptelas agit furoribus et amentiis foedis aut saevis libidinibus cum erroribus variis, quorum iste potissimus quo deos istos captis et circumscriptis hominum mentibus commendat, ut et sibi pabula propria nidoris et sanguinis procuret simulacris imaginibus oblata.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 6:1)
circumscribit includitque nos terminis montium fluminumque quos non excedamus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 465:3)
quibus perlectis cum se consideraturum adhibitis amicis quid faciendum sibi esset dixisset, Popilius pro cetera asperitate animi virga quam in manu gerebat circumscripsit regem ac priusquam hoc circulo excedas inquit redde responsum, senatui quod referam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 125:1)
cum Antiochus, Syriae rex, Ptolemaeum et Cleopatram, Aegypti reges, obsideret et missis ad eum a senatu legatis qui iuberent ab solo regis absisteret, editisque mandatis consideraturum se quid faciendum esset respondisset, unus ex legatis Popilius virga regem circumscripsit iussitque, ante quam circulo excederet, responsum daret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV Periocha2)
Si vires centrifugae sint reciproce in triplicata vel quadruplicata ratione distantiarum, cubi virium comprimentium erunt ut quadrato-cubi vel cubo-cubi densitatum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 46:2)
erit densitas Lunae ad densitatem Solis ut 6-1/3 ad 1 directè & cubus diametri Solis ad cubum diametri Lunae inversè, id est (cum diametri mediocres apparentes Solis & Lunae sint 31'. 27".
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 48:3)
Fingatur quod cubus vis comprimentis sit ut quadrato-cubus densitatis, & si gravitas est reciproce ut quadratum distantiae, densitas erit reciproce in sesquiplicata ratione distantiae.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 39:28)
In latere cubi majoris ABCD capiatur quadratum DP aequale lateri cubi minoris db;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 43:5)
Si vis centripeta ad singulas Sphaerae particulas tendens sit reciproce ut cubus distantiae, vel (quod perinde est) ut cubus ille applicatus ad planum quodvis datum;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XII. De Corporum Sphaericorum Viribus attractivis. 84:2)
Ergo vires, quas singulae exercent in singulas secundum planum FGH in cubo majore, sunt ad vires quas singulae exercent in singulas secundum planum fgh in cubo minore ut ab ad AB, hoc est reciproce ut distantiae particularum ad invicem. Q. E. D.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 43:15)
Huius numeri cubum Pythagoras vim habere lunaris circuli dixit, quod et luna orbem suum lustret septem et viginti diebus et numerus ternio, qui τρια`σ Graece dicitur, efficiat in cubo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XX 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION