라틴어 문장 검색

"Quin potius domus tuae patulum ac perflabilem locum, immo et lacu aliquo conterminum refrigerantemque prospicis?"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:57)
nam senex claudus, cui nostra tutela permissa fuerat, universa nos iumenta, id hora iam postulante, ad lacum proxumum bibendi causa gregatim prominabat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 24:2)
et me de miseriae lacu liberavit.
(ARCHIPOETA, IX132)
Lacus vero aut stagna quae piscibus vivis coercentur clausa, suo atque proprio nomine piscinas nominaverunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XX 8:1)
LABERIUS in Lacu Averno mulierem amantem, verbo inusitatius ficto, amorabundam dixit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XV 2:1)
Nam tres istae voces ' intra, citra, ultra,' quibus certi locorum fines demonstrantur, singularibus apud veteres syllabis appellabantur ' in, cis, uls.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 8:2)
Haec deinde particulae quoniam parvo exiguoque sonitu obscurius promebantur, addita est tribus omnibus eadem syllaba, et quod dicebatur 'cis Tiberim' et ' uls Tiberim' dici coeptum est ' citra Tiberim' et ' ultra Tiberim';
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 9:1)
Cumque propinquaret lacui, quo dicta probaret, Hunc putat introrsum, sua dum nat ymago deorsum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIV. De uulpe et leone 15:14)
Cumque lacum quendam, quo se putat esse ferendam, Tanti latronis procul aspexisset in (h)oris, Ossaque cum spinis quam plura iacere sub imis, Se metuente mori, cum sit locus ipse timori, Incumbens hosti, laniabat acumine rostri;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVI. De coruo et angue 17:18)
Anno secundo, regnante Artaxerxe rege magno, prima die mensis Nisan vidit somnium Mardochaeus filius Iair filii Semei filii Cis de tribu Beniamin,
(불가타 성경, 에스테르기, 1장1)
Erat vir Iudaeus in Susan civitate vocabulo Mardochaeus filius Iair filii Semei filii Cis de tribu Beniamin,
(불가타 성경, 에스테르기, 2장5)
Tu quoque: in sanguine testamenti tui extraho vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua.
(불가타 성경, 즈카르야서, 9장11)
et cognovit Ionathas et Simon frater eius et omnes, qui cum eo erant, et fugerunt in desertum Thecue et consederunt ad aquam lacus Asphar.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장33)
et Timotheum occultantem se in quodam lacu peremerunt et fratrem illius Chaeream et Apollophanem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장37)
Interea ea legione quam secum habebat militibusque, qui ex provincia convenerant, a lacu Lemanno, qui in flumen Rhodanum influit, ad montem Iuram, qui fines Sequanorum ab Helvetiis dividit, milia passuum XVIIII murum in altitudinem pedum sedecim fossamque perducit.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 8장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION