라틴어 문장 검색

mox flagitante vulgo ut omnia studia sua publicaret (haec enim verba dixere) ingreditur theatrum, cunctis citharae legibus obtemperans, ne fessus resideret, ne sudorem nisi ea quam indutui gerebat veste detergeret, ut nulla oris aut narium excrementa viserentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 4장3)
tunc servus e Ponto sive, ut alii tradidere, libertinus ex Italia, citharae et cantus peritus, unde illi super similitudinem oris propior ad fallendum fides, adiunctis desertoribus, quos inopia vagos ingentibus promissis corruperat, mare ingreditur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 8장3)
deinde in orchestram senatumque descendit et orationis quidem carminisque Latini coronam, de qua honestissimus quisque contenderat, ipsorum consensu concessam sibi recepit, citharae autem a iudicibus ad se delatam adorauit ferrique ad Augusti statuam iussit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 12장 3:4)
ac sine mora nomen suum in albo profitentium citharoedorum iussit ascribi sorticulaque in urnam cum ceteris demissa intrauit ordine suo, simul praefecti praetorii citharam sustinentes, post tribuni militum iuxtaque amicorum intimi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 21장 1:2)
Dum tendit citharam noster, dum cornua Parthus, noster erit Paean, ille Hecatebeletes.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 39장 2:4)
Ambrosium Peleus, ingentem Ancaeus Echeclum sternit et elatae propius succedere dextrae
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 150:1)
hinc Halyn, hinc rigido transcurrens demetit ense Protin et insignem cithara cantuque fluenti
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 169:1)
tunc adsuetus adest Phlegraeas reddere pugnas Musarum chorus et citharae pulsator Apollo,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 729:1)
Subripui tibi, dum ludis, mellite Iuventi, saviolum dulci dulcius ambrosia.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 991)
praeterea infesto miserum me tradere Amori non cessasti omnique excruciare modo, ut mi ex ambrosia mutatum iam fores illud saviolum tristi tristius elleboro.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 995)
iacet Ambrosius in neglectis clericorum latibulis;
(단테 알리기에리, Epistolae 79:7)
Nos numerus sumus et fruges consumere nati,sponsi Penelopae nebulones Alcinoiquein cute curanda plus aequo operata iuuentus,cui pulchrum fuit in medios dormire dies et ad strepitum citharae cessatum ducere curam.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0215)
Qui cupit aut metuit, iuuat illum sic domus et resut lippum pictae tabulae, fomenta podagram,auriculas citharae collecta sorde dolentis.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0229)
At, si tibi placet scire, quot molestiis virgo libera, quot uxor adstricta sit, lege Tertulliani ad amicum philosophum et de virginitate alios libellos et beati Cypriani volumen egregium et papae Damasi super hac re versu prosaque conposita et Ambrosii nostri quae nuper ad sororem scripsit opuscula.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 16:9)
Tunc centum quadraginta quattuor milia in conspectu throni et seniorum tenebunt citharas et cantabunt canticum novum et nemo poterit scire canticum illud, nisi numerus definitus:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 27:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION