라틴어 문장 검색

Hoc tamen te nullatenus volumus ignorare quod, postquam incipit amor evidenter decrescere, cito deficit nisi aliquo sibi remedio succurratur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 3장: 사랑은 어떻게 식어가나 3:16)
XIX. Si amor minuatur, cito deficit et raro convalescit. XX.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 25:1)
Sed nulla praeterea femina tanto posset coamanti dilectionis vinculo colligari, si munerum ipsa semper suffragia non agnoscat, quae circa solita non incipiat tepidare solatia et suo coamanti non fiat cito peregrina.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 46:4)
Serius aut citius sepulchro Debemur omnes, vitaque deseret
(JOSEPHUS ADDISON, D. D. HANNES, INSIGNISSIMUM MEDICUM ET POETAM 3:4)
vel sicut ab amicis, post diuturnam absentiam et porrigitur et suscipitur;
(DE AMICITIA, CAPUT VI. Osculum corporale quando adhibendum. Osculum spirituale. 1:6)
Et paulo post:
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:9)
Haec, si fieri potest, in ipsa electione, vel etiam probatione cavenda sunt, ne videlicet nimis cito diligamus maxime indignos.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:7)
Ingressus aliquando adhuc puer cellam infirmorum, correptus est a sancto patre et praedecessore meo, quod tam cito puer se quieti inertiae que dedisset;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:25)
post munera pauper Pene fuit Natura parens que dona decoris, Forme thesauros uultu deponit in uno.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:11)
Sed cito deflorat flores et gramina seuus Deperdit Boreas ubi, dum flos incipit esse, Explicit et florum momento fallitur etas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:3)
Si tamen ad presens fundit sua murmura liuor, Et famam delere cupit laudesque poete Supplantare nouas, saltem post fata silebit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 22:4)
pictura tamen subjacenti materiae familiariter non cohaerens, velociter evanescendo moriens, nulla imaginum post se relinquebat vestigia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:3)
Sed hujus grandinis tempestate cito transmissa, fidelium turmae, tela manu retinentes, illorum globos attenuant et mortificant, victosque tandem cogunt in diffugium per devia viarum et abrupta montium, quorum semitas notas habebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 84:12)
nec vires eorum sustinere posse, nec a manibus eorum eripi, nisi cito, civitate relicta, in sua remearent tutamina.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 60:3)
quousque res propalata ad aures Sensadoniae, filii regis Darsiani, pervenit, quod in redemptione capti juvenis inter cognatos illius et Christianos [0471B] concordia fieret, per quam urbs, nisi praecaverent, cito posset amitti.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 112:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION