라틴어 문장 검색

non tibi Theromedon crudusque rogabitur Atreus, quique suis homines pabula fecit equis, sed piger ad poenas princeps, ad praemia velox, quique dolet, quotiens cogitur esse ferox, qui vicit semper, victis ut parcere posset, clausit et aeterna civica bella sera, multa metu poenae, poena qui pauca coercet, et iacit invita fulmina rara manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 244)
purpura saepe tuos fulgens praetexit amictus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 85)
mente tamen, quae sola loco non exulat, utar, praetextam fasces aspiciamque tuos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 914)
quae sit enim culti facundia sensimus oris, civica pro trepidis cum tulit arma reis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권12)
quod superest illis, tertius ipse tenet, state Palatinae laurus, praetextaque quercu stet domus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권650)
hinc videt Iliaden humeris ducis arma ferentem, claraque dispositis acta subesse viris, spectat et Augusto praetextum nomine templum, et visum lecto Caesare maius opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권358)
ceditur et caecis et quos praetexta verendos virgaque cum verbis imperiosa facit, si mihi non parcis, fortunae parcere debes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 616)
"quem vos lascivis violatis amoribus ignem et stupra vestra deae veneris praetexitis umbra, unus ego elementa rego, nec mole laboris, ut miser infirmusve aliquis fragilisve, fatigor."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 275)
illic inenarrabili allectus urbi municeps aeternae in arce curiae gestas coronam civicam.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.168)
"nonne cursim transeunt fasces, secures, sella, praetextae togae, lictor, tribunal, et trecenta insignia quibus tumetis, moxque detumescitis?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.151)
hoc praetexit nomine culpam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 7:11)
Non tamen Anna novis praetexere funera sacris germanam credit, nec tantos mente furores concipit, aut graviora timet, quam morte Sychaei:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 20:13)
tum dente tenaci ancora fundabat naves, et litora curvae praetexunt puppes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 1:3)
huc ipsi potum venient per prata iuvenci, hic viridis tenera praetexit arundine ripas Mincius, eque sacra resonant examina quercu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VII. MELIBOEUS, CORYDON, THYRSIS7)
Tardis ingens ubi flexibus errat Mincius et tenera praetexit arundine ripas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION