라틴어 문장 검색

sex civicas coronas accepi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 361:3)
Scyphos quos utendos dedi Philodamo, rettulitne?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 470)
verum hic adulescens multo Vlixem anteit * qui ilico errat intra muros civicos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 133)
quod ne carie consumeretur pice oblitum servabatur, cuius magnitudinem et religionem simul significat dicendo 'implevit dextram sacer scyphus'. scypho praetor in anno semel vino libabat, neque hoc sine sacra fiebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2782)
At si , inquit, argenteus mihi cum alio communis in duas partis disiectus sit,' dimidiatum' eum esse dicere scyphum debeo, non 'dimidium,' argenti autem, quod in eo scypho inest, ' dimidium' meum esse, non 'dimidiatum' ;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIV 4:1)
civili tempora quercu 'civica' debuit dicere, sed mutavit, ut e contra Horatius motum ex Metello consule civicum, pro 'civilem'. querceam autem coronam accipiebant qui in bello civem liberassent, ideo quia ante causa vitae in hac arbore hominibus fuit, qui glandibus vescebantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7721)
Tiberium tamen Caesarem consultum an civicam coronam capere posset qui civem in proelio servasset et hostes ibidem duos interfecisset, sed locum in quo pugnabat non retinuisset eoque loco hostes potiti essent, rescripsisse dicit eum quoque civica dignum videri, quod appareret e tam iniquo loco civem ab co servatum, ut etiam a fortiter pugnantibus retineri non quiverit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION