라틴어 문장 검색

Quam rem inlicitissimam atque indignissimam clericis prohibere temptantibus, ecclesia lapidata est.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 8:4)
Restat ergo ut iste pecuniae turpissimus appetitus ex obliquo in clericos et maxime in episcopum dirigatur.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 8:1)
Circumcelliones illos et clericos partis Donati, quos de Hipponiensi ad iudicium pro factis eorum publicae disciplinae cura deduxerat, a tua nobilitate comperi auditos et plurimos eorum de homicidio quod in Restitutum, catholicum presbyterum, commiserunt, et de caede Innocentii, alterius catholici presbyteri, atque de oculo eius effosso et digito praeciso, fuisse confessos.
(아우구스티누스, 편지들, 34. (A. D. 411 Epist. CXXXIII) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Carissimo Filio Marcellino Augustinus Episcopus In Domino salutem 1:1)
Quamvis longe absens fuerim, quando per Proiectum clericum ad me directa Hipponem sanctitatis tuae scripta venerunt, tamen, posteaquam veni eisque lectis rescriptorum debitorem me factum esse cognovi, reddendi tempus opperiebar.
(아우구스티누스, 편지들, 44. (A. D. 418 Epist. CXCII) Domino Venerabile Nimiumque Desiderabili Sancto Fratri et Condiacono Caelestino Augustinus In Domino salutem 1:1)
34. Tum quoque rex coepit, non minus prudenter quam iuste, cleri privilegia nonnihil amputare, facta ordinatione ut clerici capitalis criminis convicti candente ferro in manu signarentur, tum ut aliquo corporali supplicio afficerentur quam ut ignominiae notam secum ferrent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 34:1)
Caeteris gratia facta est, tam clericis quam laicis, inter quos fuerunt duo fratres Domenicani necnon Guilielmus Worsleius ecclesiae D. Pauli decanus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 12:7)
72. Clericis qui remanserunt pro tuo servitio
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM285)
iacet Ambrosius in neglectis clericorum latibulis;
(단테 알리기에리, Epistolae 79:7)
Clerici Gallici, nec non nobilitas primoresque imperium nimis grave in plebem exercere coeperant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.153)
plures, insuper, apud Gallos, provenere scriptores, qui nobilitatis et clericorum superbiam et crudelitem insectari, et palam reprehendere, non dubitaverunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.155)
Clericos Gallicos, qui imperium crudelissimum in plebis ejus mentes et animos jam diu exercuerant, a muniis omnibus, et a republica, procul amovendos curavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.168)
Clerici, quibus id officii erat, cruentum linteo cadaver obvolvunt et fossam humum lapidibus construentes ex more tumulum parant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 12:1)
Recens a clericis caespes ostendetur et dudum superiecta humus cum his vocibus ingeritur flagitanti:
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 13:4)
Sed de hoc gradu pulsus provocabis ad clericos:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 8:1)
Sed alia, ut ante praestruxi, monachi causa est, alia clericorum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 8:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION