라틴어 문장 검색

Sed plebes incredibile memoratu est quam intenta fuerit quantaque vi rogationem iusserit, magis odio nobilitatis, cui mala illa parabantur, quam cura rei publicae:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 40장3)
Igitur ceteris metu perculsis M. Scaurus, quem legatum Bestiae fuisse supra docuimus, inter laetitiam plebis et suorum fugam, trepida etiam tum civitate, cum ex Mamilia rogatione tres quaesitores rogarentur, effecerat, uti ipse in eo numero crearetur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 40장5)
in utrisque codicillis idem uersus erant, ex quibus primum fuisse narrabat Albinouanus Pedo, qui inter arbitros fuit:
(세네카, Controversiae, book 2, Vir et uxor iurauerunt, ut si quid alteri optigisset, alter moreretur. Vir peregre profectus misit nuntium ad uxorem, qui diceret decessisse uirum. uxor se praecipitauit. recreata iubetur a patre relinquere uirum; non uult. abdicatur. 11:8)
Cornelia Livi Drusi clarissimum iuvenem inlustris in- genii, vadentem per Gracchana vestigia imperfectis tot rogationibus intra penates interemptum suos, amiserat incerto caedis auctore.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 89:1)
in utrisque codicillis idem uersus erant, ex quibus primum fuisse narrabat ALBINOVANVS PEDO, qui inter arbitros fuerat:
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, iusiurandum mariti et uxoris.44)
quicquid illud est, quod vel otio vel negotio vacas, in urbem tamen, nisi fallimur, rogationum contemplatione revocabere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Apro suo Salutem. 1:3)
Ravenna veniens quaestor Licinianus, cum primum tetigit Alpe transmissa Galliae solum, litteras adventus sui praevias misit, quibus indicat esse se gerulum codicillorum, quorum in adventu fratri etiam tuo Ecdicio, cuius aeque titulis ac meis gaudes, honor patricius accedit, celerrime, si cogites eius aetatem, si merita, tardissime, namque ille iam pridem suffragium dignitatis ineundae non solvit in lance sed in acie, aerariumque publicum ipse privatus non pecuniis sed manubiis locupletavit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Papianillae Suae salutem 1:1)
solo tantum 2 invectarum te auctore rogationum palpamur auxilio, quibus inchoandis instituendisque populus Arvernus, etsi non effectu pari, affectu certe non impari coepit initiari, et ob hoc circumfusis necdum dat terga terroribus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Mamerto salutem 2:2)
quantum nec dare cereos olentes, cultellum tenuesve codicillos?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, hendecasyllabi iocosi ad Plotium Grypum12)
contraque omnium opinionem, qui eum vexandis prioris anni consulibus permissurum tribunatum credebant, post publicam causam privato dolore habito, ne verbo quidem violatis consulibus, rogationem tulit ad populum ut plebeii magistratus tributis comitiis fierent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 617:1)
qua promulgata lege cum timerent patres ne absentibus consulibus iugum acciperent, senatus a praefecto urbis Q. Fabio vocatur, qui adeo atrociter in rogationem latoremque ipsum est invectus ut nihil, si ambo consules infesti circumstarent tribunum, relictum minarum atque sit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 100:1)
confestim de consulibus creandis cum provocatione M. Duillius rogationem pertulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 598:1)
qua lege tribuniciis rogationibus telum acerrimum datum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 602:2)
in eandem sententiam multa et a ceteris senioribus patrum cum essent dicta, omnes tribus rogationem acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 706:1)
recitabatque rogationis carmen, in quo sic erat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 716:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION