라틴어 문장 검색

quos forma diremit, materies cognata tenet discrimine nullo.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De quadriga marmorea3)
pater adfuit aether terraque maternum sedula iuvit onus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam19)
quodsi notus amor provexit in astra Laconas, Aenean Phrygio raptus ab igne pater, si vetus Argolicos inlustrat gloria fratres, qui sua materno colla dedere iugo:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam20)
inruat in miseros cognata potentia cives;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum47)
cognatus dorso durescit amictus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De lucusta3)
maternis numquam satiabere donis dedite Musarum studio nimiumque parentis aemule?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae27)
rutilo cognatum vertice sidus attollit cristatus apex tenebrasque serena luce secat.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix6)
Lymphae, quae tegitis cognato carcere lymphas, et, quae nunc estis quaeque fuistis, aquae, quod vos ingenium iunxit?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXIV)1)
sic quippe laborat maternis studiis nec dedignatur equestres moliri phaleras genero latura decorem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De equo dono dato4)
his neque per dubium pendet Fortuna favorem nec novit mutare vices, sed fixus in omnes cognatos procedit honos.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:5)
nec me polluta potestas nec pia cognati tanget vindicta cruoris?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:213)
nam pater, excusso saluit cum tegmine proles ovaque maternus rupit hiulca tepor, protinus implumes convertit ad aethera nidos et recto flammas imperat ore pati.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 1:2)
cognata potestas excepit Tyrio venerabile pignus in ostro lustravitque tuos aquilis victricibus ortus miles et in mediis cunabula praebuit hastis.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:6)
rupit confinia Nereus victor et abscissos interluit aequore montes, parvaque cognatas prohibent discrimina terras.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:68)
Sed tunc ipsa sui iam non ambagibus ullis nuntia materno facies ingesta sopori:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:31)

SEARCH

MENU NAVIGATION