라틴어 문장 검색

Haud fuerit absurdum tradere montem eum antiquitus Querquetulanum cognomento fuisse, quod talis silvae frequens fecundusque erat, mox Caelium appellitatum a Caele Vibenna, qui dux gentis Etruscae cum auxilium tulisset sedem eam acceperat a Tarquinio Prisco, seu quis alius regum dedit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 65장1)
Ni mihi destinatum foret suum quaeque in annum referre, avebat animus antire statimque memorare exitus quos Latinus atque Opsius ceterique flagitii eius repertores habuere, non modo postquam Gaius Caesar rerum potitus est sed incolumi Tiberio, qui scelerum ministros ut perverti ab aliis nolebat, ita plerumque satiatus et oblatis in eandem operam recentibus veteres et praegravis adflixit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 71장1)
Rubellio et Fufio consulibus, quorum utrique Geminus cognomentum erat, Iulia Augusta mortem obiit, aetate extrema, nobilitatis per Claudiam familiam et adoptione Liviorum Iuliorumque clarissimae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 1장1)
causa offensionis Vistilio fuit, seu composuerat quaedam in Gaium Caesarem ut impudicum, sive ficto habita fides.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 9장4)
nam proscriptum patrem exul secutus, ubi domum Augusti privignus introiit, multis aemulis conflictatus est, dum Marcellus et Agrippa, mox Gaius Luciusque Caesares viguere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 51장3)
Vocantur post haec patres, pergitque Suillius addere reos equites Romanos inlustris, quibus Petra cognomentum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 4장1)
sedente Claudio circensibus ludis, cum pueri nobiles equis ludicrum Troiae inirent interque eos Britannicus imperatore genitus et L. Domitius adoptione mox in imperium et cognomentum Neronis adscitus, favor plebis acrior in Domitium loco praesagii acceptus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 11장5)
quippe promiscum patris patriae cognomentum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 25장9)
augetur et Agrippina cognomento Augustae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 26장3)
At non frater eius, cognomento Felix, pari moderatione agebat, iam pridem Iudaeae impositus et cuncta malefacta sibi impune ratus tanta potentia subnixo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 54장1)
Nec multo post agrestium Cilicum nationes, quibus Clitarum cognomentum, saepe et alias commotae, tunc Troxobore duce montis asperos castris cepere atque inde decursu in litora aut urbes vim cultoribus et oppidanis ac plerumque in mercatores et navicularios audebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 55장1)
sed neque commeatibus vim facere potuit, quia per montis ducebantur praesidiis nostris insessos, et Corbulo, ne inritum bellum traheretur utque Armenios ad sua defendenda cogeret, excindere parat castella, sibique quod validissimum in ea praefectura, cognomento Volandum, sumit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 39장2)
Gaio Vipstano Fonteio consulibus diu meditatum scelus non ultra Nero distulit, vetustate imperii coalita audacia et flagrantior in dies amore Poppaeae, quae sibi matrimonium et discidium Octaviae incolumi Agrippina haud sperans crebris criminationibus, aliquando per facetias incusaret principem et pupillum vocaret, qui iussis alienis obnoxius non modo imperii sed libertatis etiam indigeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 1장1)
accenso rogo libertus eius cognomento Mnester ipse ferro transegit, incertum caritate in patronam an metu exitii.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 9장6)
tuncque primum conscripti sunt equites Romani cognomento Augustianorum, aetate ac robore conspicui et pars ingenio procaces, alii in spem potentiae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 15장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION