라틴어 문장 검색

non ego illi extemplo hamum ostendam, sensim mittam lineam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 5, scene 123)
hisce hami atque haec harundines sunt nobis quaestu et cultu.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 14)
ubi demisi rete atque hamum, quidquid haesit extraho.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 399)
meum quod rete atque hami nancti sunt, meum potissimumst.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 3100)
itidem si amator id quod oratur dedit atque est benignus potius quam frugi bonae [adduntur noctes, interim ille hamum vorat], si semel amoris poculum accepit meri eaque intra pectus se penetravit potio, extemplo et ipsus periit et res et fides.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 1, scene 19)
non enim de harenoso neque calculoso luto neque sabulone soluto sunt ducendi, quod, ex his generibus cum sint ducti, primum fiunt graves, deinde, cum ab imbribus in parietibus sparguntur, dilabuntur et dissolvuntur paleaeque in his non cohaerescunt propter asperitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 3장2)
igitur cum patent foramina eorum et raritates, harenae mixtionem in se corripiunt et ita cohaerescunt siccescendoque cum caementis coeunt et efficiunt structurarum soliditatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 5장16)
ergo cum tres res consimili ratione ignis vehementia foratae in unam pervenerint mixtionem, repente recepto liquore una cohaerescunt et celeriter umore duratae solidantur, neque eas fluctus neque vis aquae potest dissolvere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 6장6)
hamis auroque hamis aureis, ἑ`ν δια` δυοῖν. 'hamis' autem catenis vel circulis significat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4671)

SEARCH

MENU NAVIGATION