라틴어 문장 검색

miscentur auxiliaribus galeis scutisque, nullo tribunorum centurionumve adhortante, sibi quisque dux et instigator;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 38장12)
Spectator flagitii Hordeonius Flaccus consularis legatus aderat, non compescere ruentis, non retinere dubios, non cohortari bonos ausus, sed segnis pavidus et socordia innocens.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 56장1)
'neque ut adfectus vestros in amorem mei accenderem, commilitones, neque ut animum ad virtutem cohortarer (utraque enim egregie supersunt), sed veni postulaturus a vobis temperamentum vestrae fortitudinis et erga me modum caritatis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 83장2)
et terrore famaque aucti exercitus Vitellianae cohortes nutabant, nullo in bellum adhortante, multis ad transitionem, qui suas centurias turmasque tradere, donum victori et sibi in posterum gratiam, certabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 61장2)
nam cum in adloquendo adhortandoque saepius digitum laeuae manus ostentans adfirmaret se ad satis faciendum omnibus, per quos dignitatem suam defensurus esset, anulum quoque aequo animo detracturum sibi, extrema contio, cui facilius erat uidere contionantem quam audire, pro dicto accepit, quod uisu suspicabatur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 33장 1:4)
Ob haec simul et ob infirmam ualitudinem diu cunctatus an se contineret et quae apud senatum proposuerat agere differret, tandem Decimo Bruto adhortante, ne frequentis ac iam dudum opperientis destitueret, quinta fere hora progressus est libellumque insidiarum indicem ab obuio quodam porrectum libellis ceteris, quos sinistra manu tenebat, quasi mox lecturus commiscuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 81장 4:1)
Principatum, quamuis neque occupare confestim neque agere dubitasset, et statione militum, hoc est ui et specie dominationis assumpta, diu tamen recusauit, impudentissimo mimo nunc adhortantis amicos increpans ut ignaros, quanta belua esset imperium, nunc precantem senatum et procumbentem sibi ad genua ambiguis responsis et callida cunctatione suspendens, ut quidam patientiam rumperent atque unus in tumultu proclamaret:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 24장 1:1)
sed et frequenter admonuit, maioribus nec feminae conuenientibus negotiis abstineret, praecipue ut animaduertit incendio iuxta aedem Vestae et ipsam interuenisse populumque et milites, quo enixius opem ferrent, adhortatam, sicut sub marito solita esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 50장 3:2)
repetita cena renuntiantis coactum agmen sic ut erant loricatos ad discumbendum adhortatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 45장 2:3)
'aut non,' neque post hanc uocem quasi uenia data quisquam dimicare uellet, diu cunctatus an omnes igni ferroque absumeret, tandem e sede sua prosiluit ac per ambitum lacus non sine foeda uacillatione discurrens partim minando partim adhortando ad pugnam compulit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 21장 6:6)
nam et cum consules designaret, neminem ultra mensem quo obiit designauit, et in senatu, cui nouissime interfuit, multum ad concordiam liberos suos cohortatus, utriusque aetatem suppliciter patribus commendauit, et in ultima cognitione pro tribunali accessisse ad finem mortalitatis, quanquam abominantibus qui audiebant, semel atque iterum pronuntiauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 46장 1:4)
in Achaia Isthmum perfodere adgressus praetorianos pro contione ad incohandum opus cohortatus est tubaque signo dato primus rastello humum effodit et corbulae congestam umeris extulit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 19장 2:1)
edictis tandem Vindicis contumeliosis et frequentibus permotus senatum epistula in ultionem sui reique publicae adhortatus est, excusato languore faucium, propter quem non adesset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 41장 1:1)
alarum altera castris appropinquantem paenitentia mutati sacramenti destituere conata est aegreque retenta in officio, et serui, quos a liberto Neronis ad fraudem praeparatos muneri ac ceperat, per angiportum in balneas transeuntem paene interemerunt, nisi cohortantibus in uicem ne occasionem omitterent, interrogatisque de qua occasione loquerentur, expressa cruciatu confessio esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 10장 5:1)
Fratrem igitur fratrisque filium et singulos amicorum cohortatus, ut sibi quisque pro facultate consuleret, ab amplexu et osculo suo dimisit omnis, secretoque capto binos codicillos exarauit, ad sororem consolatorios et ad Messalinam Neronis, quam matrimonio destinarat, commendans reliquias suas et memoriam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 10장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION