라틴어 문장 검색

non factionibus nec per coitiones usitatas nobilibus, sed hac dextra mihi tres summamque laudem peperi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 350:2)
et coitiones honorum adipiscendorum causa factas adversus rem publicam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 370:1)
neque enim, quod saepe alias, quia ita tempora postulabant rei publicae, qui bello clarissimus esset, sed qui maxime procul ab his coitionibus vitam egisset, dictator deligendus exercendis quaestionibus fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 375:2)
inde labi coepit ad viliora capita, donec coitionibus factionibusque adversus quas comparata erat oppressa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 383:2)
cupientem transire Taurum aegre omnium legatorum precibus, ne carminibus Sibyllae praedictam superantibus terminos fatales cladem experiri vellet, retentum admosse tamen exercitum et prope in ipsis iugis ad divortia aquarum castra posuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 561:1)
itaque in id tempus, quo prope divortium itinerum castra posituri erant, deliberatio eius rei differtur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 21:2)
et te utar iniquiore et meus me ordo inrideat, neutrubi habeam stabile stabulum, si quid divorti fuat:
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 297)
Quin ut dudum divorti abs te, redeo nunc demum domum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 4, scene 2148)
hasce esse aedis dicas dotalis tuas, hinc senem aps te abiisse, postquam feceris divortium:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 462)
alienum aes cogat an pararit praedium, uxorin sit reddenda dos divortio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 332)
Vbi illud quod volo habebo ab illo, facile inveniam quo modo divortium et discordiam inter nos parem:
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 4120)
ita ut indignationem divortium sequeretur, divortium maledicta.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:32)
eius modi enim pactiones in ea coitione factae sunt, quas postea Memmius patefecit, ut nemo bonus interesse debuerit, et simul mihi committendum non fuit ut iis coitionibus interessem quibus Messala excluderetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 5장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION