라틴어 문장 검색

fractos conlisos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 721)
"Sic congregatis ignium seminibus soles alios atque alios semper splendere, sic exhalatis terrae vaporibus nebulas semper adolescere, quibus densatis coactisque nubes altius surgere, isdem labentibus pluvias fluere, flare ventos, grandines increpare, vel nimbis conlidentibus tonitrua mugire, rutilare fulgora, fulmina praemicare:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:13)
exin contortis Aries cum cornibus haeret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 111:7)
nam et terrenum omne dividitur, et umor ita mollis est ut facile premi conlidique possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 31:2)
An vero, si de re ipsa, si de finibus, cum in rem praesentem [non] venimus, si de tabulis et perscriptionibus controversia est, contortas res et saepe difficilis necessario perdiscimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 250:3)
Potest autem vis illa terrae, quae mentem Pythiae divino adflatu concitabat, evanuisse vetustate, ut quosdam evanuisse et exaruisse amnes aut in alium cursum contortos et deflexos videmus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 57:3)
Potest autem vis illa terrae quae mentem Pythiae divino afflatu concitabat evanuisse vetustate, ut quosdam evanuisse et exaruisse amnes aut in alium cursum contortos et deflexos videmus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 57:2)
atqui habebam molestos vobis sed minutos, Stilbonem Diodorum Alexinum, quorum sunt contorta et aculeata quaedam sophismata (sic enim appellantur fallaces conclusiunculae). Sed quid eos colligam, cum habeam Chrysippum, qui fulcire putatur porticum Stoicorum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 102:2)
interponuntur etiam contiones et hortationes, sed in his tracta quaedam et fluens expetitur, non haec contorta et acris oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 20장 1:2)
cuius non tam vibrarent fulmina illa, nisi numeris contorta ferrentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 70장 3:5)
Haec sic dicuntur a Stoicis concludunturque contortius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 22:1)
alioqui mille causae quotidie nos collident et per totam urbem rumoribus different.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 10:10)
collisa erat tanquam vasum aeneum;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 51:6)
Iam pluribus osculis collisa labra crepitabant, iam implicitae manus omne genus amoris invenerant, iam alligata mutuo ambitu corpora animarum quoque mixturam fecerant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:2)
anulus ut fiat, primo conliditur aurum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 45:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION